There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 57
Captivity among the Indians
1912
 56. The Fall of New London (continued) 58. A Fresh Supply of Powder 
LESSON 57
Captivity among the Indians

Priusquam provinciae Americānae validae sunt factae, Indī oppida longinqua saepe adoriēbantur; miseraquo erat fortūna eōrum colōnōrum, quī ab eīs captī sunt. Ē quibus ūnus haec ferē dē sē commemorat:

“Ōlim,” inquit, “cum barbarī subitō in conspectum vēnissent, ego cum oppidānīs cēterīs fugā petivī salūtem, et in palūdem proximam quam celerrimē contendī. Sed in lutō prōlapsus, ā tribus Indīs captus sum, atque ūnā cum reliquīs captīvīs in silvās longē sum dēductus; ubi diēs multōs per montēs summō cum labōre fēcimus iter, cum interim contumēliās acerbissimās cotidiē ferre cōgēbāmur.

“Noctū hostēs captīvōs humī supīnōs collocābant, cuneīsque in terrā dēfixīs, manūs pedēsque artē religābant, nē quis nostrum per tenebrās effugere cōnārētur. Interdum autem tanta crat inopia cibī, ut barbarī, veritī nē frūmentum dēficeret, nōs etiam ignī mandāre semel iterumque in animō habērent. At ego, postquam frīgore fameque sum paene necātus, paucīs post mēnsibus a dominō novō emptus, postrēmō domum incolumis pervēnī.”

————————