33. Later Events of the War | 35. Operations about Boston |
Nunc mihi dīcendum est dē bellō, quod colōnī paucīs post annīs cum Britannīs ipsīs gessērunt. Diū rēx senātusque Britannōrum ā prōvinciīs vectīgālia[1] quaedam exigere erant cōnātī, etsī hae lēgēs[2] lātae erant in conciliō, in quō suffrāgium ferre[3] Americānō nūllī licēbat. Id[4] colōnī molestē ferēbant; ac postrēmō, cum iam tanta iniūria nōn diūtius ferenda[5] vidērētur, omnibus ex prōvinciīs in unum locum[6] virī dēlēctī, in eīs Vasingtō, ad cōnsilium commūne capiendum convocātī sunt. Hī, conciliō habitō, litterās[7] ad rēgem Britannōrum mīsērunt, quibus[8] postulābant ut colōnīs iūra eadem concēderentur, quae domī cīvēs reliquī obtinēbant.[9] Quibus litterīs acceptīs, rēx īrātus nōn sōlum iūra concēdere nōluit, sed etiam in Americam mīsit mīlitēs multōs, quī ā colōnīs audāciae[10] poenās repeterent.
Apud[11] oppidum parvum, nōmine Lexingtōnem, prīmum[12] pugnātum est, magnā cum caede Britannōrum; nam agricolae, murīs interpositīs, tēla plūrima inmīsērunt in hostēs, quī ita[13] sex milia passuum sē recipere coāctī sunt ad urbem, unde paulō ante profectī erant. Quibus rēbus factīs, concilium[14] idem, quod ad rēgem litterās mīserat, quaerere coepit imperātōrem, quī omnīs copiās Americānās dūceret. Cīvēs scīlicet memoriā tenēbant[15] rēs gestās Vasingtōnis in bellō, quod paucīs ante annīs cum Gallīs Indīsque gestum erat; quārē ille summō assēnsū omnium dux brevī factus est.
- ↑ vectīgālia: vectīgālia, -ium, n., taxes.
- ↑ lēgēs: lēx, lēgis, f., measure, or law.
- ↑ suffrāgium ferre: cast a vote (suffrāgium, -ī, n.).
- ↑ id: this (state of affairs).
- ↑ ferenda: bearable: lit. what?
- ↑ in unum locum: with convocātī sunt.
- ↑ litterās: for the force of the plural, see the Vocab.
- ↑ quibus: in which; strictly, abl of means.
- ↑ obtinēbant: freely, enjoyed
- ↑ audāciae: for (lit. of) their insubordination.
- ↑ apud: near.
- ↑ prīmum: the adverb.
- ↑ ita:, i.e. under a hot fire.
- ↑ concilium: (deliberative) body.
- ↑ memoriā tenēbant: i.e. had not forgotten.