Lesson 26
Nathaniel Bacon (Concluded)
1912
 25. Nathaniel Bacon (Continued) 27. The Boyhood of George Washington 
LESSON 26
Nathaniel Bacon (Concluded)

Lēgātus[1], cum eā in urbe multōs diēs obsessus esset, postrēmō cum comitibus omnibus nāvis cōnscendit, quae in flūmine propinquō ad ancoram cōnsistēbant, ac sine morā profectus est, ut auxilium peteret. Quō factō, Bēcō, quī sentiēbat lēgātum mox cum sociīs esse reditūrum, urbem statim incendit; ipse autem, labōribus perīculīsque frāctus, paulō post mortuus est.

Tum eius comitēs, cum intellegerent[2] lēgātum solēre[3] inimīcōs etiam mortuōs[4] contumēliīs afficere, corpus ducis cāri tulērunt ad flūmen et in aquam mersērunt[5]; quārē lēgātus, cum redīsset ad urbem amīcōsque Bēcōnis multōs[6] interfēcisset, ipsīus iuvenis corpus invenīre nōn potuit.

Paucīs post annīs ille lēgātus pessimus quoque poenās dedit; nam ā rēge domum revocātus, summā ignōminiā affectus ibi mortuus est. Interim Virginia reliquaeque prōvinciae paulātim validiōrēs fīēbant[7]. Sed antequam dē bellō loquor, quod posteā ā colōnīs cum Britannīs gestum est, quaedam[8] dicenda sunt de puerō, quī imperātor summus Americanōrum futūrus erat[9].

————————
  1. lēgātus, cum: cf. hostēs, cum, p. 20, l. 17.
  2. cum intellegerent: cf. the note on p. 14, l. 8.
  3. solēre: cf. solēbant, p. 7, l. 4.
  4. mortuōs: (when) dead.
  5. merserunt: mergō, 3, mersi, mersus, bury, lit. sink.
  6. multos: many (of).
  7. fīēbant: note the tense.
  8. quaedam: (neut. pl.) something.
  9. futūrus erat: was destined to be; cf. p. 4, l. 3, and p. 16, l. 15.