124. The Numidians resort to Strategy | 126-8. An Episode from the Gallic War |
Repentīnā rē minimē permōtus Cūriō ōrdinēs circumiit mīlitēsque hortātus est ut spem omnem in virtūte pōnerent. Hī prīmō fortissimē dīmicābant sed hostēs, quī numerō longē erant superiōrēs, mox aciem nostram circumventam ā tergō adorīrī coepērunt. Tum Cūriō, ubi perterritīs omnibus cohortātiōnēs suās nōn audīrī intellēxit, ūnam salūtis esse spem reliquam arbitrātus, proximōs collēs capere atque eō sīgna ferre iussit. Sed hōs quoque praeoccupat missus ā Saburrā equitātus.
Tum vērō ad summam dēspērātiōnem nostrī perveniunt, et Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucīs equitibus circumsistēns, Cūriōnem ōrat ut fugā petat salūtem, et sē ab eō nōn discessūrum pollicētur. At Cūriō numquam sē, āmissō exercitū quem ā Caesare accēpisset, in eius cōnspectum reditūrum coōnfirmat, atque ita pugnāns interficitur.
Ē proeliō equitēs nostrī perpaucī ēffūgērunt; quibuscum nōnnūllī, quī equōrum reficiendōrum[1] causā in itinere paulum morātī erant, fugā tōtīus exercitūs procul animadversā, incolumēs in castra[2] sē contulērunt. Peditēs ad ūnum omnēs interfectī sunt.