There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 123
King Juba marches to the Relief of Varus
1912
 122. Narrow Escape of their Commander 124. The Numidians resort to Strategy 
LESSON 123
King Juba marches to the Relief of Varus

Postridiē eius diēī Cūriō obsidēre Uticam coepit. Sed iam ad urbem perveniunt ā rēge Iubā nūntiī, quī illum adesse magnīs cum copiīs dīcant oppidānōsque dē dēfēnsiōne urbis hortentur. Nūntiābantur haec eādem Cūriōnī. Ille tamen prīmō rēgem nihil contrā sē ausurum existimābat; sed ubi certior est factus cōpiās Iubae ab Utiāa minus quīnque et vīgintī mīlia passuum abesse, relictīs mūnītiōnibus sēsē in Castra Cornēlia recēpit. Hūc comportāre coepit omnia, quae ad obsidiōnem sustinendam ūsuī erant.

Dum haec fīunt, ex oppidānīs perfugīs audīvit Iubam aliō bellō esse revocātum, et Saburram, eius praefectum, parvīs cum cōpiīs Uticae appropinquāre. Quō audītō, cōnsilium temerē mūtāvit, proeliōque rem committere constituit. Quārē equitātum omnem prīma nocte ad castra Saburrae praemittit; quī hostīs necopīnantēs adortus, magnum numerum eōrum occīdit. Quō factō, ad Curiōnem equitēs redeunt captīvōsque ad eum reducunt.

————————