114. The Enemy raise the Seige | 116. Arrangements for the Rest of the Winter |
Postrīdie hostium equitātus prīma lūce ad castra accessit, proeliumque cum nostrīs equitibus commīsit. Caesar autem suīs imperāvit ut cēderent cōnsultō sēque in castra reciperent; simul ex omnibus partibus castra altiōre vāllō munīrī, portās obstruī, omniaque cum simulātiōne timōris agī iussit.
Quibus rēbus invītātī, hostēs cōpiās rīvum trādūxērunt omnīs, aciemque inīquō locō cōnstituērunt; tum Caesar, omnibus portīs ēruptiōne factā equitātūque ēmissō, eōs celeriter in fugam dedit. Longius autem īnsequī veritus, quod silvae palūdēsque intercēdēbant, omnibus suīs incolumibus eōdem diē ad Cicerōnem pervēnit. Turrēs mūnitiōnēsque hostium admīratur. Legiōne prōducta, cōgnōscit nōn decimum quemque esse reliquum mīlitem sine vulnere; quā ex rē iūdicat quantō in perīculo rēs fuerit. Cicerōne mīlitibusque laudātīs, centuriōnēs trībūnōsque singulōs appellat, quōrum ēgregiam fuisse virtūtem testimōniō Cicerōnis cōgnōverat. Dē cāsū Sabīnī et Cottae certius ex captīvīs cōgnōscit.