There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Lesson 105
The Enemy Prevail
1912
 105. The Romans are Ambushed 107. Annihilation of the Roman Force 
LESSON 106
The Enemy Prevail

Accēdēbat ut mīlitēs multī ab sīgnīs discēderent et bona sua cārissima ab impedīmentīs arripere cōnārentur: cēterī autem, quamquam ā Fortunā dēserēbantur, tamen omnem spem salūtis in virtūte pōnēbant, et quotiēns quaeque cohors prōcurrerat, ab eā parte magnus numerus hostium cadēbat. Quā rē animadversā, Ambiorīx suōs procul tēla conicere iussit nec propius accēdere. Quam ob rem, cum iam aliqua cohors excesserat ex orbe atque impetum fēcerat, summā celeritāte fugiēbant hostēs; cum autem cohors rursus ad aciem sē recipere coeperat, tum Gallī, undīque coortī, nostrōs ācerrimē premēbant.

Cum sīc ā prīmā lūce ad hōram octāvam pugnātum esset, T. Balventius, vir fortis et magnae auctōritātis, trāgulā graviter vulnerātus est; Q. Lūcānius, fortissimē pugnāns, dum circumventō fīliō subsidiō venit, est interfectus; ac L. Cotta lēgātus, cum mīlitēs hortārētur, fundā percussus est. Quibus rēbus permōtus Sabīnus, cum procul Ambiorīgem suōs cohortantem cōnspēxīsset, interpretem suum Cn. Pompēium ad eum mīsit rogātum, ut sibi mīlitibusque parceret.

————————