Vita S. Folcuini Tarvennensis (Folcuinus Laubiensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Vita S. Folcuini Tarvennensis
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 137

documentacatholicaomnia

Vita S. Folcuini Tarvennensis (Folcuinus Laubiensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.FolLau.ViSFoTa, cc_idno: 9535

OBSERVATIONES PRAEVIAE.

1.

137.0529B| `Etsi Folcuinus Laubiensis abbas haud ignobilis auctor sit, non magni tamen momenti est haec Vita ab ipso edita, quae passim in communes locos excurrit. Ejus rei causa est, quod pauca de sancto Folcuino comperta habuit auctor, et ea quidem ex traditione accepta post annos centum ab ejus morte. Nihilominus certa videntur singularia facta ab ipso relata, quae utique auctoritatem accipiunt ab alio Folcuino, de quo mox dicturus sum. Folcuinus seu Folcwinus, quem alii Folcoinum, Folquinumve scribunt, inter sanctos habitus est statim ab ipsius morte, et eo nomine cultus in monasterio Sithiensi.

2.

Qualis ante episcopatum sanctus Folcuinus 137.0529C| fuerit, neque Folcuinus abbas, neque Joannes Iperius, aut alius quisquam scriptum reliquit, sive ex incogitantia, sive potius ex ignoratione. Nam Folcuinus abbas qui annis duntaxat centum post eum vivebat, satis diserte attestatur id a se ignoratum 137.0530B| fuisse. Trithemius sanctum Folcuinum inter viros sanctos aut illustres ordinis nostri non numeravit; recensuit Arnoldus Wion, ob eam scilicet causam, quod eum in Sithiensi monasterio coli rescivit. Consulti hac de re Bertiniani coenobitae, id responsi nuper reddiderunt, nullam sibi videri causam cur sanctus Folcuinus monachis nostris accenseatur, cum nullum ejus monachatus vestigium in vetustis auctoribus, archivis aut mss. appareat.

3.

Pluribus conciliis interfuit vir sanctus. Ebonis Remensis episcopi restitutioni anno 840, Parisiensi concilio anno 846, Carisiacensi biennio post, in Suessionensi nominatus anno 853, quo anno inter missos Caroli Calvi numeratur in ejus capitulari. 137.0530C| Hincmarus Remorum pontifex epistolam teste Frodoardo in Historiae lib. III, cap. 20, scripsit « Folcuino Morinensi pro quodam presbytero ipsius ordinato, qui clamabat injuriam se pati ab Immone praesule ( Noviomagensi ); petitque simul reliquias 137.0531A| sanctorum in Morinensi parochia quiescentium sibi mitti, quia in consecratione ecclesiae Dei genitricis altare ab ipso Fulcoino consecrandum, et ex ipsius parochiae reliquiis honorandum praeparabat. » Invenitur etiam subscripsisse Odonis Belvacensis episcopi litteris a Sirmondo editis in fine tomi III Conciliorum Galliae. Verum aut eae litterae scriptae sunt ante regni Caroli Calvi annum tricesimum quintum, aut iis subscribere non potuit Folcuinus, quem anno Caroli XV, Christi 855 obiisse constat. De ejus successore Huntfrido agendum infra ad annum 869.

4.

De sancti Folcuini genere et praecipuis rebus gestis agit Folcwinus Sithiensis monachus et levita in chartario coenobii sui ab se ordinato anno 961, ut legi in membraneo codice, quem autographum esse existimo. Huc fragmenta quaedam referre juvat. « Tempore Ludovici Augusti exoritur quoddam lumen Ecclesiae Folcwinus nomine, quod ne sub modio celaretur absconsum, ab ipso rege super Ecclesiae imponitur candelabrum, Terwanensi civitati 137.0531B| designatur ad pontificatum anno incarnationis Domini 827, et praefati regis 4. De cujus vita et virtutibus multum quod loqueremur erat, optaremque ea quae in hoc mundo gessit, summotenus perstringere. Sed fatuitatem meam ipse perpendens, horreo saltem tangere, quod viri peritissimi possent etiam formidare. Superant enim philosophicam mundanae sapientiae disputationem. . . . . . . . . . . . . . . Haec solummodo in ejus memoriam fatua garrulitate deprompsi: reliqua ipsius opera auctioris ingenii viro relinquo investiganda . . . Quia igitur mentionem beati Folcwini fecisse me memini, libet adhuc hic unum ejus opus intexere, quod recolo me agnovisse Wicfrido pontifice narrante. Longa, inquit, senectute fessus isdem beatus antistes Folcwinus, ut puta qui quadragesimum in episcopatu fere peregerat annum, cum jam non posset publice missarum solemnia celebrare; cognito hoc rex, illo adhuc vivente, quod contra canones erat, successorem ei episcopum 137.0531C| destinavit, » et caetera iisdem verbis, ut in sequentis Vitae num. 13 et 14. « Rogaverat autem isdem pontifex, ut sicubi exitus ejus accideret, corpus illius ad Sithiu monasterium in basilica sancti Bertini portaretur tumulandum. Defuncto autem illo cum clerici ejus quaererent qualiter illum ad supra dictum locum portare debuissent, in ipsa nocte, flante vento australi, omnis illa aquarum indimetibilis profunditas, qua cingitur Sithiu insula, ita congelavit, ut mane exsequias sancti corporis deferentibus firmissimum aqua gressum per glaciem praeberet euntibus, quod in hiemali tempore vix septem dierum algor potest efficere. Deportantes autem beati viri corpus ad Sithiu monasterium, ad latus sancti Bertini dextrum est tumulatum. » Eadem habentur in subjectae Vitae num. 15. Pergit Folcuinus levita: « Fertur autem eumdem virum Dei equum quemdam habuisse, qui quoties iter aliquoties carpere vellet, ad obsequia viri Dei genua flecteret, ut scilicet absque ullo labore tergo illius equitaturus ascenderet. 137.0531D| Hunc autem ferunt fratribus dandum ante ejus feretrum praeisse, sed omnem deinceps hominem ferre recusasse, » etc., ut num. 16, nisi quod loco superiorum verborum legitur, « equum feretrum praeeuntem lacrymasse, » quod arguit Folcuinum abbatem a Folcuino levita diversum esse. Addit Folcuinus levita quae sequuntur de genere suo. « Anno post haec 928 felicissimae incarnationis Jesu Christi Domini nostri, tempore Caroli reclausi, indictione prima, meus qui hoc ipsum scribo, pater, Folcwinus nomine, cum fratre suo, apparatu quo poterant, de regno Lotharii huc adveniunt, sancti Folcwini corpus quod eo usque tempore terra tegebatur, levare cupientes. Erant enim utrique ejusdem beati viri carnali consanguinitate proximi. Postulata etiam a praedicto comite et abbate Adaloffo licentia, 137.0532A| ventum est ad sancti viri tumbam cum cereis et thymiamateriis et choro psallentium: elevaveruntque corpus Idibus Novembris, feria quinta, die illucescente: praeparaveruntque supra dicti refectionem fratribus, prout poterant. Vinum namque et omnia necessaria venientes secum detulerant. Quibus peractis, gaudentes ad propria sunt reversi. Erant autem, isdem videlicet Folcwinus, et Regenwala frater suus, filii Odwini filii alterius Odwini, qui erat frater beati praesulis Folcwini: pater autem ejusdem sancti episcopi dictus est Hieronymus: genitrix vero Ermentrudis est vocata. » En stemma gentilitium sancti Folcwini, hactenus non satis explicatum. Folcuinus abbas matrem ejus vocat Ercensindam, hic Ermentrudem, ex quo apparet eam binominem fuisse. Pater Hieronymus Caroli Tuditis seu Martelli filius erat, pater Odwini et Fulradi abbatis Quintiniani; frater vero Bernardi patris sancti Adelhardi abbatis Corbeiensis, cujus Vita superius relata 137.0532B| est.

5.

Diversum esse Folcuinum seu Folcwinum levitam a Fulcuino Laubiensi abbate, quaedam suadent argumenta. Uterque ex regno Lotharii ortus fuit, uterque etiam monachus Sithiensis, et quidem eodem tempore. Nam Folcuinus levita collectionem chartarum monasterii sui ordinavit anno 961; alter vero ad regimen Laubiensis abbatiae vocatus est anno 965, uti ipse scribit in Chronico Laubiensi. Cur vero duos fuisse putem, hae sunt causae: prima, quod Folcuinus abbas in sequenti Vita, etsi iisdem fere verbis utatur, aliqua tamen diversa miscet. Nam levita sancti Folcuini matrem vocat Ermentrudem; abbas Ercensendam. Ille episcopi consanguineum se fuisse dicit; hic tacet. Primus scribit, equum sancti viri funeri praeisse, alter addit lacrymasse; et abbas male reddidit sententiam levitae num. 18, si tamen auctoris erratum est, non librariorum. Denique duo Folcuini simul vixere in monasterio Sithiensi, teste Folcuino levita, qui in fine Collectionis 137.0532C| suae recensens nomina fratrum, quibuscum in eo monasterio vixerat, nominat Folcwinum; et Folcuinus abbas hic agit de miraculo facto ad tumulum sancti Folcuini in persona Folcuini monachi, quem puto esse Folcuinum levitam. Sic eum ex traditione appellant Sithienses coenobitae, tametsi non mihi constat an in levitae gradu permanserit.

6.

De se ipse ita scribit in sua Collectione: « Anno 947 . . . . . abbas Wido, quia nimis vanae juventutis gaudia sectabatur, apud comitem incusatus, abbatia est fraudatus, et sancti Bavonis monasterio abbas est destinatus. Womarus autem regimen monasticum sub regulari regebat districtione. Quo tempore ego ipse haec scribens Folcwinus a patre Folcwino supra jam memorato et matre Thiedala de regno Lotharii dicto huc adductus anno incarnationis felicissimae Domini nostri Jesu Christi 948, die festivitatis elevationis sancti Bertini, quae succedit omnium Sanctorum festivitati, 137.0532D| sancto Bertino oblatus, monachus (proh dolor!) facietenus sum effectus. » Elevationis corporis sancti Bertini mentio (quod sciam) nulla ante annum 1052 habetur in variis monumentis de eo editis in Saeculi II parte I.

7.

Folcuinus abbas diserte in prologo sequenti scribit se non tam volentem, quam coactum, cessantibus scilicet ob multimodam infestationem propinquorum curis, in Sithiense monasterium accessisse, ubi se ab ipsis pene crepundiis educatum fuisse fatetur. Et in Chronici Laubiensis, cap. 28, cognationem suam non infimam modeste dicit, et fratrem suum Godescalcum vocat cap. 37. Mortuus est Fulcoinus abbas anno 990, sex annis ante obitum Walteri Sithiensis abbatis, cui hanc Vitam dedicavit eo modo quo sequitur.

PROLOGUS AUCTORIS. 137.0533|

1.

137.0533A| Dilectissimis in Christo sancti Sithiensis coenobii fratribus, unam eamdemque nobiscum tenentibus fidem, sperantibus spem, amplectentibus charitatem, FOLQUINUS peccator, quem Laubiensium dicunt abbatem, summi specialisque gaudii in eo, qui vere est, cum sanctis ejus perpetuitatem. Memor vestri semper in orationibus, in ea parte erga vos arbitror, quia ero perpetuus, quia post Deum in charitate diligendus est proximus, fortunam scilicet meam deputans vos valere, vestrumque cum prosperitate successum ac si meum optans in Christo perpetuum fore. Ad quod me vestra quidem, fateor, primum studia accenderunt, cum in ipsis pene (ut ita dicam) crepundiis multimoda infestatione cessantibus propinquorum curis, hanc in 137.0533B| vobis, non dico vicissitudinem, sed gratuitam fraternitatem, ut explorarem compulerunt; qua ita usus sum, ut nunc illam violare sacrilegium esse, illaque carere facinus mihi videatur exsecrabile. Enimvero sacrilegium digne dixerim charitatem violare, si quidem ab Apostolo non amplius illa, quam quod Deus est, commendari potuit, sic eo dicente: Deus charitas est (I Joan. IV, 16). Ergo hanc violare Christum est abnegare; quod mihi videtur plus quam sacrilegium esse. Quae, licet dilatato sinu ipsos inimicos admittat, ordinatae tamen dilectionis modum maxime in domesticos fidei (Gal. VI, 10) tenere cognovit.

2.

Praeter ergo hanc dilectionem debitam omnibus communicantibus fidei ejus, videlicet quae catholica, 137.0533C| id est universalis dicitur, est mihi apud vos quoddam praecipuum, id est, ut catechizatus vobis catechizantibus in omnibus bonis communicem, secundum Apostoli dictum (Gal. VI, 6); tum etiam propter patronos loci et sanctorum pignorum reliquias, quibus prae omnibus vicinis abundatis, quorumque patrocinio, singulari quodam privilegio exsultatis, quorum, quia mihi, licet per multa vitia defluenti, exorata semper adfuit defensio, ut eos speciali post Deum devotione complectar, et utile mihi videtur bonum et magnum bonum, et quorum meritis fas sit sperare summum bonum. Huic ergo amori, qui mecum primis adolevit auspiciis, ea commutata est intentio, non tota, ut mihi visum est, puerilis, ut laudi eorum, qua non egent, 137.0533D| satisfactum putarem, si quidpiam vobis manu venisset antiquiorum, quod eorum cuique festivitati in singulis quibusque, quas Graeci synaxes dicunt, congruere et ad laudem Dei per amorem sanctorum, audientium animos incitaret. Porro in promptu erant aliquantae copiae, quae huic intentioni videbantur satisfacere posse. Denique eorum vitam et actus, quorum gaudetis principalitate, quorumque 137.0534A| haereditariam successionem sortiti estis cum nomine (Audomarum atque Bertinum dico), antiquorum satis commendabat auctoritas, qui, utpote contemporales sibi, ita quadam vicinitate nectuntur, ut, dum unum audieris, alterum intelligas, et in hujus opere, quis ille fuerit, facile praenoscas. Sanctus quoque Winnocus, cum ex uno superiorum pendeat, et ipse satis descriptus erat, quomodo vestra palaestra fidei unctus olivo atque virtute instructus, patris ductus laureis, eadem qua praeceptor ejus laude cucurrit, mundumque sibi rebellantem Christi virtute decoravit. Sed o nostra tempora, o mores! venerabilem siquidem et toto mundo praedicandum, sanctum videlicet Folquinum, modernorum adeo neglexit incuria, ut nulla ejus praeter rumorem popularem 137.0534B| videretur esse memoria eorum.

3.

Igitur negligentiae (seu illa potius incuria dicenda est) succensebam, et tacitus cum his animo stomachabar; tandem colluctantibus in me cum amore sancti pudore puerili et imperitia cordis obtusi, Pisoniano illo vitio laborans, qui cum loqui nesciret, tacere non potuit; ad illius vitam describendam animum induxi; calamumque illi committens, qui linguas infantium facit disertas, novus velut Arpinas, repentinus auctor emersi. Verum reminiscens illius Erisippei sophismatis, si mentiris, id quod verum dicis, mentiris; nihil aliud posui, licet de ipsis plura praeterierim, quam quod eorum percepi traditione, quorum approbanda erat gravitas, cum refellenda non esset auctoritas. Porro ne contribulibus 137.0534C| causas exinde offerrem calumniandi, ut est consuetudinis quorumdam puerorum; ea quae dictaveram, silentii ad tempus claustris commisi, atque huic tempori, quo paululum emendatiora prodirent, reservavi; et quia opus erat astipulatore, cujus hoc opus firmaretur auctoritate; dedicavi illud vobis, tibique quam maxime, venerande Pater Waltere, cui praeter id, quod cum caeteris mihi est commune, singulare quiddam debeo, vel propter Bertini vicem, vel propter eam, quae nobiscum accrevit, dilectionem. Te, inquam, te arbitrum et defensorem hujus operis habens, caeterum de obtrectatoribus non est tanti; qui si forte calumniati fuerint me, modos connexionum et caetera, quae illi de quibus sub unius specie dicitur, quae sophistice loquitur, odibilis est, 137.0534D| tractant, non observasse: noverint Ecclesiam Christi regulas has, quamvis harum quoque notitia non careat, sponte repudiasse, praesertim cum longe ante nos dictum sit, veram esse legem historiae, simpliciter ea, quae fama vulgante colliguntur, ad instructionem posteritatis litteris commendare. Abeant ergo, et quovis genere locutionum praedicent illi suos Catones, sive rigidi sint illi, sive censorii; ac 137.0535A| proinde rumusculos quosque et gloriolam captant popularem, atque secundum quemdam eorum poetam, ceromatico ferant nicetetia collo; nobis, qui in schola Christi, sub apostolorum magisterio philosophamus, propositum est, ut prudentiam serpentis columbina simplicitate temperemus: ut dum doctrina simul et operatione consulimus necessitatibus 137.0536A| proximorum, nobis quoque possit esse consultum. De caetero, fratres, apostolicis vos verbis alloquor: Gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, meique fratris vestri vel admoniti mementote; et Deus pacis et dilectionis sit semper cum omnibus vobis. Amen. INCIPIT VITA S. FOLCUINI. 137.0535|

4.

137.0535A| Benigna, et ineffabilis omnipotentissimaque 137.0535B| deitas, sibi ipsi per se sufficiens (non enim aliunde exterius nititur, cum sit summum bonum) divitias bonitatis suae in iis, quos ante saecula praescivit et praedestinavit, sanctis multipliciter dispensando distribuit. Vasa enim irae apta in interitum, quae diu sustinuit, in vasa misericordiae commutavit; et ut sublimitatem gratiae hujus ex Deo esse scirent, et non ex semetipsis, hoc illis dono gratiae dedit quod poenam suam illis cognoscibilem fecit, etc.

5.

Beata nihilominus mater Ecclesia, talibus ornata monilibus, quae turris viri David aedificata est cum propugnaculis suis; tot talesque clypei ex ea dependent, talisque tantorum armatura fortium, quibus munita et ornatur ad meritum, et ab inferorum eruitur terrore portarum. Inter quae propugnacula, 137.0535C| non de inferioribus clypeis unum patronum et defensorem nobis Deus dedit beatum et praedicandum saeculis Folcuinum episcopum, cujus vitam strictim et succincte elucidare cupientes, non magnopere studemus eum miraculis commendare, scientes nos fidelibus loqui, quibus non linguas in signum, sed infidelibus dixit apostolus esse, nam miraculis parum nobis expertus est, licet vita plurimum, quae et si fecit, nullus illo magis occuluit. Sed jam locuturis de eo nobis petimus, ut suffragiis adsit apud eum quem tantopere dilexit.

6.

Nativitatis ergo beati viri ut dicamus exordia, excellentiam terrenae dignitatis longo et altissimo traxit stemmate nobilitatis. Floruit sub rege Carolo tum opulentia rerum, tum procinctu bellorum, 137.0535D| quodque his majus est, cultu religionis et pacis jure cognominato Magno; matre Ercensinda, patre Hieronymo: quorum prior de gente Gothorum claram satis tam genere quam opibus prosapiam traxit; alter, ut puto, supradicti regis avunculus inter aulicos primus, rerum forensium privatarumque moderamina disponebat. Fratres etiam erant ei summae dignitatis; ex quibus Folradum sancti Quintini commendat monasterium, et ut altius repetamus, atavorum ejus atavi omnes nobilissimi. Haec dicimus non quod habentibus sint gloriosa, sed quod contemnentibus mirabilia. Saeculi homines suscipiunt eos qui his privilegiis pollent, nos laudamus eos qui ista pro Salvatore contempserint.

7.

Igitur generosam prolem ubi in ipsis pene crepundiis 137.0536A| parentum cura perspexit sacris studiis pollere, 137.0536B| uti posse erat tali aetatulae, sacris litteris informandam tradiderunt scholis ecclesiae: in quibus, ut puto, puer bonae indolis, disciplinabiliter ingenio sagaci proficiens, ubi primae artis rudimenta percepit, quod vivacitatem ingenii ejus aufugeret, nil postea fuit. Attestabatur munditiam cordis ejus jugis meditatio et continuae exercitationis studium, cum jam penitus omnis hujusmodi affectio transiret in habitum. Scriptum quippe est: Ex studiis suis intelligitur puer, si recta et munda sint opera ejus (Prov. XX, 2). Talem itaque informabat Dominus sub magistrorum institutione, qualem postea praeficeret Ecclesiae suae. Pastoralis est enim regula, ne audeat praeesse, qui nescierit subesse. Deinde cum giganteis, ut ita dictum sit, passibus iret de virtute in 137.0536C| virtutem; cum sacras litteras didicisset, divinamque legem, sacrorum graduum perfectionem indeptus est per ordinem; tantamque gratiam ei contulit gratia superni respectus, ut ab omnibus veneraretur reverentius, diligeretur affectuosius.

8.

Interea lapis ille spiritualis politus multiplicibus argumentis et competens coelestibus ornamentis, dignum fuerat ut poneretur in diademate Regis; igitur ne sub specie privatorum delitesceret; sed qui eatenus sibi tantum profuerat, jam multis prodesset; ecclesiae fascibus sublimandus appetitur, et omnium vocibus acclamatur. Littora Britannici Oceani in finibus Galliarum occidentem versus gens quaedam incolit, non tam lata quam valida: apud historicos Morini, nunc a Tarvenna urbe eorum 137.0536D| quondam opulentissima, sed modo diruta et pene exinanita, vocantur Tarvennici. Meminit hujus gentis in opere suo quod pro nobis contra paganos scripsit Orosius presbyter et fidelis historiographus: et quia populosa fuerit copia militari, ne cuiquam exercitui Romano obvianti [ f., succumberet], evidentissime ostendit. Meminit et urbis Menapum, cujus nihil praeter ruinas et nomen inane est tantum. Extremi autem hominum ob hoc forsitan a poeta dicuntur, quod Flandria, quae pars hujus gentis est, ea maris loca occupat, ultraque nulla gens habitare audita est, prohibente Oceano, totum pro parte usus more suo. Nam ex ea parte quam Bononia urbs et Odraus occupat Farus, facilis ad Britanniam est transitus. Gens haec moribus incomposita, magis armis 137.0537A| quam consiliis utens, et ut ante nos dictum est, multum eloquentiae, sapientiae parum. Cujus indomitam barbariem et semper ad malum proclivem non facile erat restringi, nisi prudentia et perspicacia summi et ecclesiastici viri.

9.

Igitur plebis hujus ecclesia pastore erat destituta: sed cum de pontifice ageretur substituendo, diu scrutatis omnibus, dignior nemo inventus est Folquino. In cujus electione anceps plebs est secuta nil varium, sed votis omnibus hunc sibi dari poposcit episcopum, secuta magnatum et totius cleri consensum. Quid plura? Complacuit, Deo gratias, imperatoriae potestati, Ludovico videlicet, qui Carolo successerat patri; et eo concedente urbis Tarvennae consecratur antistes, praeeunte in omnibus 137.0537B| voluntate Domini. Auctus ergo benedictione spirituali, auxit opera pietatis et fidei, praebens se talem in omnibus, sicut decebat servum Domini. Enimvero quoniam pugnaturum se contra spiritualia nequitiae scivit, artes secum exercitationesque virtutum, arma fidei prae se tulit, disciplinae vigorem ita moderatus est, ut cum censura judicii nemo illo magis popularis esset; rursum popularis cum esset, censurae ordinem non amitteret. Sic vitam instituit, ut in neutrum horum pronior fuerit. Media charitate constrata sunt, neque maluit oves sibi creditas perperam, quam recte egisse: sed nec ignovit malis, ut bonas perditum iret. Revera scivit uti ferro. Sic etenim studuit ut sanctae matri Ecclesiae aut munimento esset, aut ornamento munimento exterius, 137.0537C| ornamento interius. Sed et in verbis ejus et in locutione communi non erat levitas; confabulabatur namque utillimum aliquid cum quovis, aut meditabatur id ipsum in quovis. In ipso praesulatus sui initio sic apparuit aptus, ac si praefuisset diutius, ad quod noviter fuerat inthronizatus; de religione primum et cultu Dei, quod Graeci theosebiam dicunt, canonicam et apostolicam secutus est auctoritatem, videlicet ut omnibus quibus cura sua intererat, cor unum et anima esset; et quidquid indecens in ecclesia sua vel effeminatum videbat, vera et spirituali circumcisione diligentissime resecaret, suum aestimans detrimentum, quidquid in subditis appareret ineptum; suum deputans lucrum, quidquid 137.0537D| cultura Christi reportaret fructiferum; quam sic studuit excolere, ut non aliquo indigeret putamine, cum nullum vitii genus saltem ex radice sineret coalescere. Semet suis ad imitandum specimen praebebat et speculum. Non enim sibi soli negotiabatur, sed omnium salutem laboris sui commercio quaerebat. Si quispiam magnum quid in religione moliebatur, hunc quasi succenturiatum in acie divina se sustentantem agnovit. De pauperibus vero Christi nonnihil sollicitus erat, nam quod de mensa sua defraudans 137.0538A| sparsit, id illis accrevit, nec ventri, ut est consuetudini quibusdam, reservavit, quippe qui de crastino non multum sollicitus fuit. Difficile est prosequi qualem se exhibuerit servus Domini; tantum ut dotes ejus prosequamur, summam omnium virtutum sic continuit, formas quasi natura nativae bonitatis sibi artius insertas.

10.

Sithiu est virorum Dei coenobium, et in eo memoria multa sanctorum. Parochia est Tarvennensis episcopi; licet imperatorum, seu universalis papae, et ipsius sedis episcoporum immunitatum privilegiis polleat. Id tunc Hugo regebat, cui Ludovicus frater, pater Carolus erat. Sane coenobium illud bipertitum est. Nam inferiora monachi, superiora canonici obtinent; et hi Audomari, illi Bertini 137.0538B| patrociniis gaudent.

11.

De translatione beati Audomari, qualiter ab hoc beato pontifice acta sit, et quae erga Hugonem supradictum abbatem fuerint, vulgi rumore celebrantur ; in quibus satis miranda est sancti viri constantia. Abbati resistere facile non erat, quippe cui natalium dignitas tanta erat, militaris etiam copia non deerat; sed vir Dei haec omnia postposuit timori Domini: denique non requievit, donec corpus sanctum fraudulenter sublatum proprio restitueret loco, vitae suae licet magno satis cum periculo, diemque solemnem faceret in mense Junio, quo aristantur segetes crescente culmo. Et praecavens in futurum ne parili modo aut alio quovis ingenio corpus auferretur sanctum, terra illud abscondit, ubi 137.0538C| per plurimos annos homines quidem latuit; at revelatum est ubi Dominus voluit. Simili modo et sancti Bertini corpus transtulit et recondidit, solemnemque hunc diem nobis esse sancivit, quod est septimo decimo Kalendas Augusti.

12.

Post haec autem vir Dei Folquinus quanto senectute corporis appropinquare novit diem suae resolutionis, tanto se assiduum reddidit ad studium rectae operationis, sciens scriptum: Beati servi illi, quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes (Luc. XII, 37). Atque adeo quotidie de virtute in virtutem crescens, ardebat videre Deum deorum in Sion. Teste namque interni illius amoris erant lacrymae, quibus prodebatur intimum conscientiae, cum quibus 137.0538D| psalmodians dicebat saepissime: Sitivit anima mea ad te, Deus: quando veniam et parebo ante faciem Dei mei (Psal. XLI, 5). Atque minus oculum mentis ad ea reducens quae jam Christo juvante peregerat, secundum apostolici dictum; quae sunt retro oblitus ad ea quae ante sunt, extendens se, magis magisque jejunio et vigiliae operam dans, ad ea quae sunt altiora, studuit mentem acutius defricatam ignire, praecinctisque lumbis cum bonorum operum lampadibus accensis atque oleo repletis praestolabatur 137.0539A| Domini sui a nuptiis regressum, cum quo regnaturus intraret in aeternae felicitatis gaudium mansurum; gregisque sibi commissi curam gerens eis verbi triticum fidelissimus dispensator toto adnisu subministrabat, hortando eos, donec est hodie converti, ne improvisos coepisset dies ultima reperire.

13.

Longa ergo senectute fessus, ut puta qui quadragesimum in episcopatu fere peregerat annum, cum jam non posset publice missarum solemnia celebrare, cognito hoc rex, illo adhuc vivente, quod contra canones erat, successorem ei episcopum destinavit; quod audiens sanctus praesul semet episcopali more praeparavit ad celebrationem missae, et omne ministerium supplantatore astante implevit strenuissime. At ubi ventum est ad dandam, ut episcopis 137.0539B| mos est, benedictionem, verso ordine protulit maledictionem. At illi trepidi cum ascensis equis ad propria cuperent reverti; in media via supplantator episcopi de equo lapsus relisa cervice spiritum efflavit vitae, omnesque, qui cum illo venerant, infra annum variis cladibus expirarunt.

14.

Igitur adveniente vocationis suae tempore, quamvis longaevo gravaretur senio, episcopii sui parochias circuire decrevit, sibi pariter et subditis salubriter oportere sciens, ut Ecclesiae filios, si alicubi a matris gremio errassent deviando, secundum canonum statuta flectendo ad eamdem reduceret, praedicationibus exhortando. Tali autem studio talique devotione ad ecclesiam in Mempisco sitam Hicclesbeke nuncupatam, pia accessit curiositate. 137.0539C| Inibi autem non multum commorans, cum jam cogitaret reverti, coepit gravi aegritudine fatigari. Tunc convocatis discipulis, eos omnipotenti Domino commendans, recti itineris tramitem non derelinquere diutissima admonitione persuasit; ad ultimum benedictione confirmans, reddidit gaudens coelo animam sanctorum coetibus consociandam. Transiit autem anno incarnationis Dominicae octingentesimo quinquagesimo quinto, indictione tertia, feria septima vesperascente; qui erat annus gloriosi regis Caroli filii Ludovici quintus decimus, et episcopatus ipsius beati praesulis quadragesimus, decimo nono Kalendas Januarii. Rogaverat autem adhuc vivens, ut ubicunque exitus ejus accideret, corpus illius ad Sithiu monasterium in basilica sancti Bertini tumulandum 137.0539D| deferretur.

15.

Gregatim igitur illo defuncto ad exsequias beati corporis undique confluentibus, cum clerici illius difficultate itineris conquerentes gravarentur, ad divinum se auxilium contulerunt. Tunc in eadem nocte flante vento australi omnis illa aquarum indimetibilis profunditas, qua cingitur Sithiu insula, 137.0540A| fere per duo millia ita congelavit, ut mane corpus sanctum deferentibus firmissimum aqua gressum per glaciem praeberet euntibus. Deportatus autem receptus est cum cereis et thimiamateriis ab illo monachorum reverentissimo sanctissimoque conventu, obviam sacris procedente exsequiis cum immodica multitudine plebis; quibus officia cum omni honestate, ut res funebris postulat, consummantibus induitur uti sacris altaribus astans erat solitus, et in eodem loco quo ipse elegerat, inducitur tumulandus. Sepultus est autem ad latus sancti Bertini dextrum non sine astantis populi maximo luctu.

16.

Fertur quoque a senioribus, eumdem virum Dei equum quemdam habuisse mirae scientiae. Profecturo namque secundum quod necessitas expetebat, 137.0540B| genibus flexis sancto oneri sponte terga subdebat. Hunc autem tantae scientiae equum Fratribus dandum, feretrum praeeuntem ferunt lacrymasse, omnem hominem ferre deinceps recusasse, nec passum esse post membra tanti pontificis voluptatibus deservire alicujus hominis, qui non longo post tempore mortuus, cum canibus cibus appositus esset, a nullo eorum est morsu attractus. Non enim decuit ejus cadaver expositum canes corvosque reficiendo farcire, meatusque illorum faucium praeterire, supra quem frequens Christi oratio mittebatur ab insidentis cordiali devotione; fas enim non est credere sanctum fabulis delectatum esse. Quod videntes cives humano eum more sepelierunt, quem, ut dixi, bruta feritas canum quadam, ut ita dicam, 137.0540C| admiratione venerata est.

17.

Contigerat non longe post haec quemdam praedicti Sithiensis coenobii monachum, hujus beati viri aequivocum (Folquinus enim vocabatur), graviter infirmatum per longa jam spatia, ut non posset nisi cum baculorum gemina vix sustentatione ire. Hic die quadam doloris nimietate gravatus decrevit virtute, qua poterat, ad altare sancti Bertini patroni procedere pro animae simulque corporis salute deprecaturus, sed (ut situm ecclesiae nescientibus dicam) intrantibus a regione meridiana intercludit sancti Patris praedicti tumba ante posita, quod est praecipuum sancti Martini altare; atque ideo in dextera ipsius parte primum occurrit beati Folquini tumulus ad jam dictam prius tumbam ire volentibus. 137.0540D| Idem praefatus monachus jam ad beati Folquini pervenerat sepulcrum, cum repente nescio qua horripilatione concussus, dissilientibus hinc inde fustibus, praeceps supra sanctum tumulum ruit, nactusque hanc occasionem, Deum, si cujus apud se esset meriti anima praesulis inibi sepulti, per ejus flebiliter supplicavit intercessionem, ut amissam diu sibi 137.0541A| optabilem redderet sanitatem. Nec multum ibi jacens orando moratus, mox ita surrexit incolumis, ut stupentibus cunctis gratias Deo referret, propriis sine ullius adminiculo incedens plantis. Ab ipso ergo die beati viri tumulus majoris honoris reverentia est habitus; idemque monachus sanatus, quoniam grammatice erat instructus, ita haec elegiaco metro comprehendit, scribens in ejus tumulo: <poem> Folcuini veneranda Patris hic membra locantur, Antistes dudum qui fuerat Morinum. Quinque quater denis vitae dux exstitit annis, Mente, actuque pio jussa operando Dei: Atque die quarto decimo Decembris ab orbe Sumptus, apostolicum gaudet adire chorum. <poem>

18.

Omnibus igitur post hoc beati viri merita venerantibus, ut vox Salvatoris probaretur dicentis: 137.0541B| Nihil opertum quod non reveletur, neque absconditum quod non sciatur (Matth. X, 26). Pastor pastorum vicarii sui ossa noluit sub terra posita diutius delitescere, sed venerandam almitatis ejus gloriam voluit omnibus hominibus propalare. Anno namque felicissimae incarnationis Domini nostri Jesu Christi nogentesimo vicesimo octavo, indictione prima, tempore Caroli regis, reclusi, duobus spectabilis personae longe remotis crebras per quietem noctis prodit visiones, quatenus Sithiu famosum adirent Coenobium, ac venerabilis sancti praesulis Folquini membra levantes, ad debitae venerationis praeparantur obsequium. Qui gaudenti animo jussa complentes, apparatu quo poterant ad Sithiu jam dictum adveniunt Monasterium, adventus sui causam fratribus 137.0541C| monasterii produnt, licere sibi detegi urnam, 137.0542A| qua sanctus civis tegebatur, exposcunt: qui consilium diu quaquaversum poterant trutinantes, ad Adoloffi Generosi tunc temporis loci illius comitis et abbatis notitiam detulerunt, consultoque Stephano ejusdem temporis reverentissimo Tarvennensis ecclesiae episcopo, communi omnium voluntate cum cereis et choro psallentium, atque omni clericorum apparatu Idus Novembris die illucescente, ad sancti viri tumulum ventum est, elevatisque sancti corporis membris, atque illic collocatis, in loco tumuli altare constructo, diem illam cantibus et gaudiis duxere festivam: explicitoque officio refecti, quique ad propria sunt reversi. c

19.

His igitur sic se habentibus, coeperunt beati viri membra virtutibus enitere. Fecerunt autem cives 137.0542B| febricitantes consuetudinem, cum candelarum quo quisque poterat munere sancti praesulis altare frequentare, atque secundum petentium fidem recepisse quique mirati sunt sanitatem. De stola autem ejus, quae adhuc restat, mulieribus difficultate partus laborantibus per ejus merita salutem saepe provenisse vidimus, ita ut triduo vel eo amplius materno onere gravatae, cum pene viderentur morti contiguae, in ingressu ejusdem stolae, partum edentes redderentur sanitati pristinae. Multis etiam aliis indiciis Dominus sanctum suum ostendit mirificatum in coelis, operante et manente cum electis suis usque in finem saeculi Domino nostro Jesu Christo, qui coaeternus et consubstantialis Patri et Spiritui sancto, vivit et regnat per infinita saecula saeculorum. 137.0542C|

Amen.