Petrus Rex Aragonum litteræ aliis Vicariis (09-03-1342)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Petrus Rex Aragonum litteræ aliis Vicariis
1342.
editio: incognita
fons: incognitus

Petrus Dei gratia Rex Aragonum, Valentiæ, Sardiniæ, et Corsicæ, Comesque Barchinonæ fideli nostro Vicario Gerundæ, et Bisulduni salutem et gratiam. Quia annotationem per nos factam de subscriptis bonis Regis Majoricarum, Comitis Rossilionis, et Ceritaniæ infra Vicariam vobis commissam volumus per edicta, et etiam voce præconia publicari, ipsumque Majoricarum Regem requiri iterum et citari. Ideò vobis dicimus et mandamus, quatenus dictas annotationem et descriptionem bonorum per edicta in pergameno scripta, et in Curia vestra in loco publico patenter posita et affixa, et voce etiam præconia publicetis ipsumque Majoricarum Regem Comitem prædictum citetis protinus sub ac forma. Fa á saber lo Senyor Rey en Pere per la gracia de Deu Rey Daragó, de Valencia, de Sardenya, et de Corcega, é Comte de Barchinona, que com lalt Rey de Mallorcha etc., de verbo ad verbum prout in superiori proximo folio continetur, et postea fuit additum, quod sequitur. Rescribentes nobis diem et modum, quibus præmissa adimpleveritis. Et de hiis quæ feceritis, faciatis fieri publicam scripturam, quam nobis illicò transmittatis. Datis Barchinonæ IX Kalendas Martii anno Domini millesimo CCC.ºXLII. A. Vics.

Sub eadem forma fuerunt missæ singulæ litteræ aliis Vicariis supradictis.

Postmodum cum serenissimus dominus Rex Aragonum supradictus recepisset à quibusdam officialibus suis quasdam papireas litteras in dorso sigillatas, et quædam publica instrumenta, idem dominus Rex mandavit tenores ipsarum litterarum et instrumentorum inseri in præsenti processu. Et sunt qui per ordinem subsecuntur.