[i] De tutela superest ut dicamus. Eam definivimus libertatem tuendi per vim se et sua[1], sive est naturale imperium cum homine natum, quo qui iniustum aggressorem ob sui suarumve rerum tutelam occidit, si aliter tueri nequeat, iure superioris occidit[2].
Actiones, accusationes: tutelae species.
[2J Ab ea vi «virtus» principio appellata, quae viribus corporis alienae vi illatae obsisteret eamque superaret: sed, latis postea legibus, a vi corporis ad vim animi translata est, et vis ad suam naturam concessit, estque ius sua vindicandi aut ulciscendi in iudicio. Et in iudicio privato dicitur «actio», «accusatio» in publico: nam utraque est iuris nostri legibus praeformata tutela[3], dum formulae vigebant; at, postquam viguit ius naturale philosophorum, et iuris nostri tutela a ratione dictata.
Unde genita libertas civilis? dominium vere civile, quod vulgo «eminens» dicunt? imperium civile seu summum? auctoritas civilis? — Auctoritas civilis est vulgi philosophia.
[3] In rerumpublicarum autem fundatione, ut diximus libro superiore[4], ex libertatibus singulorum libertas civilis extitit,