38 C. Valeri Catulli Liber
an ut pervenias in ora vulgi ? 5
quid vis? qualubet esse notus optas? eris, quandoquidem meos amores cum longa voluisti amare poena.
XLI
Ameana
tota milia me decern poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris arnica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae, 5
amicos medicosque convocate :
non est sana puella, nee rogare
qualis sit solet aes imaginosum.
XLII
Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi vestra reddituram
pugillaria, si pati potestis. 5
persequamur earn, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. ilia, quam videtis
turpe incederc, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite cam, et reflagitate, 10
' moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.'
non assis facis ? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum. 15
quod si non aliud fpotest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore :
conclamatc iterum altiore voce
�� �