Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/3

Haec pagina emendata est

eſt autem quod docetur: neque qui docet: neque qui diſcit: neque modus diſcendi, ſicut oſtendemus. Non eſt ergo vlla diſciplina.

De eo quod docetur. Cap. 2.

Atqve de primo quidem loquentes, primum dicimus. Si quid docetur, aut id quod eſt eo quòd ſit docetur: aut id quod non eſt, eo quòd nõ ſit. Sed neque id quod eſt, eo quòd ſit docetur: neque quod non eſt, eo quòd non ſit, vt ostendemus. Non ergo docetur aliquid. Atque quod non eſt quidẽ, eo quòd nõ ſit, doceri nõ potest. Si enim docetur, eſt eiuſmodi vt poſsit doceri. Cùm ſit autem eiuſmodi, erit ex iis quæ ſunt, & propteresa erit & quod nõ est & quod eſt. Fieri autem non poteſt vt idem ſit & quod eſt & quod non eſt. Non ergo docetur id quod non eſt, eo quòd non ſit. Et ei quod non eſt nihil accidit. Cui autem nihil accidit, neque accidet vt doceatur. Ex iis enim quæ accidunt vnum eſt doceri. Hac ergo ratione neque doceri poteſt quod non eſt. Quinetiam quod docetur, mouens phantaſiam, eo deducitur vt à nobis diſcatur. Quod autẽ non eſt, cùm non poſsit mouere phantaſiam, nec eiuſmodi eſt vt poſsit doceri. Præterea autem neque vt verum eſt id quod non eſt. Neque enim ex iis quę non ſunt eſt verum: neque vllum verum, vt quod non ſit eſt eiuſmodi vt doceri poſsit. Quòd ſi nullum verum, vt quod non ſit, eſt eiuſmodi vt poſsit doceri: ex iis enim quæ ſunt est verum: non doceri ergo poteſt quod non eſt. Si autem nullum verum docetur: quidquid docetur eſt falſum. quod quidem eſt à ratione alieniſsimű. Non ergo docetur id quod non eſt. Aut enim quod docetur eſt verum aut falſum. Sed quòd ſit quidem falſum eſt à ratione alieniſsimű. Verum autem erat id quod eſt. Non eſt ergo id quod non eſt eiuſmodi vt poſsit doceri. Porrò autem nec id quod eſt, eo quòd ſit, eſt eiuſmodi vt poſsit doceri, quãdoquidem cùm quæ ſunt, ex ęquo omnibus appareãt, omnia erunt eiuſmodi vt non poſsint doceri. Cui erit conſequens vt nihil ſit eiuſmodi vt doceri poſsit. Oportet enim aliquid ſubiici eiuſmodi vt non poſsit doceri: vt ex eo quod cognoſcitur exiſtat vt id diſcatur. Ergo neque id quod eſt, eo quòd ſit docetur. Similis modus dubitationis erit etiã aduerſus eos qui dicunt quod nihil aut aliquid doceatur. Si enim nihil doceatur, erit quatenus docetur aliquid: & propter hoc ipſum, contraria erunt, nempe nihil & aliquid, quod quidem est ex iis quæ non poſſunt fieri. Nihilo autem nihil accidit: quamobrem neque vt doceatur. Nam hoc