Pagina:Second Latin reading book With Key.pdf/93

Haec pagina emendata est

victi essent, clam cum Spartanis agebat.[1] Itaque foedus ictum est iis condicionibus ut ipse militibus, quos Spartani in Asiam misissent, stipendium penderet,[2] Spartani omnes Ionum civitates Persis traderent. Quam spem fefellit alacritas Atheniensium, qui impigre rem gerentes, neque tot tantisque[3] calamitatibus fracti, magnam classem adversus Peloponnesios Persasque miserunt. Neque ita multo post proelio navali ad Miletum dimicatum est. Quo in proelio virtus Atheniensium eminuit; victi hostes multis navibus oppressis in fugam se receperunt.

Alcibiades intrigues.

168.Alcibiadi[4] autem iamdudum intercedebant simultates cum nonnullis e Spartanis, qui eo absente ab ephoris impetrarunt ut capitis damnaretur. Is vero quanto in discrimine versaretur[5] minime ignarus, ubi Tissaphernem transfuga adiit, eum in hunc morem allocutus est : Spartanum sane cum Atheniensi semper de imperio contendere, sed utrumque morae esse quominus Persae Iones suae ditionis facerent:[6] neutri igitur opem ferret;[7] ita enim fore ut bellis continuis exinaniti hostes perirent, Persisque quae vellent in Ionia facere liceret. Quo consilio comprobato Tissaphernes tempus terere et impedire ne Spartani rem strenue gererent, mox se iis auxiliaturum professus. Interim Alcibiades cum Atheniensium ducibus clam agere. Si sibi Athenas regredi liceret, Tissaphernem cum civibus societatem inire velle; neque tamen se id agere velle quoad imperium penes plebem esset. Proinde summa rerum optimatibus restitueretur.

The Four Hundred.

169.Erant autem eo tempore in exercitu, qui in insula Samo[8] commorabatur, permulti e primoribus, quibus oratio Alcibiadis acceptissima fuit. Itaque occasionem idoneam rerum novandarum[9] rati, Pisandrum quendam Athenas miserunt qui societates[10] pararet[11]

  1. agebat‘was intriguing.’
  2. penderetDistinguish between pendere and pendire.
  3. tot tantisqueTwo adjectives referring to the same word are always connected by a conjunction.
  4. Alcibiadisimultates‘now Alcibiades had long been at variance.’
  5. quantoversaretur‘of his great peril.’
  6. morae essefacerent‘hindered the Persians from subduing the Tonians.’
  7. ferretindirect imperative.
  8. SamoSamos, an island near the coast of Ionia.
  9. rerum novandarum‘for a revolution.’
  10. societates‘clubs.’
  11. pararetsubjunctive after qui final.