44 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
minibus absque pupilla, deprehendunt pupillas duas profundius in capite latitantes, pupillis auis parue vix quantitate coéquas, que etiam incessanter crescentes omnibus intuentibus ineffa- bilem incredibilemque stuporem lenta sui au^mentatione con- 5 tinuabanl. Aitollitur igitur ad celum clamor populi; laudes deo debite persoluuntur. Mane autem turba totius ville in unum conglobata, diligentius clara luce intuentes alterum oculum varium, alterum prorsus nigrum aduertunt, cum natales ambos varios habuerit. Vir autem, non orbatus iam
10 lumine sed ornatus, sicut per medium ville cum ignominia fuit tractus ad penam, ita et eadem via cum gloria populique fauore reducitur ad sancti Pauli apostoli ecclesiam, in qua etiam noctem dominicam duxit insomnem. Inde discedens ad salutis sue auctorem Thomam iter arripuit. Quasi quatuor
15 passuum millia confecerat, cum etiam membra inferiora sibi restituta comperit.
Hee de prolixa narratione ad laudem dei et beate virginis Marie et sancti Thome martyris {composita/ compendiose excerpta sunt. Et ut breuiter omnia concludantur, meritis
20 huius sancti ceci vident, claudi ambulant, surdi audiunt, mortui etiam biduani resurgunt, loquuntur muti, pauperes euangelizantur, paralytici conualescunt, detumescunt hydropici, sensui redonantur amentes, et omnia pene miracula euangelica multipliciter eius meritis completa sunt. In curatione autem
25 leprosorum cui seruorum dei martyrem Cantuariensem p/ene assimilare poterimus? Si modernos obicias, nihil tale reperies. Si ad antiquos recurritur, etsi non similitudo, similis tamen copia denegatur. Lepram curauit Moyses, sed Marie solius, Numeri xii., ubi ait {v. 13): 'Deus, obs€cro, sana eam'. Multi
30 fuerunt leprosi in diebus Helisei, sed nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus, iiii. Reg. v. Nec tempore gratie quemquam dei seruum facile reperimus, cuius meritis tot
2. quantitate Bened.\ quantitati M. 4. augmentatione Arnås (ut Bened)\ argumentatione C. 8. varium IVI ut Bened.; sed rauum scribd. vid.; item paulo post rauos pro varios. 9. non iam orbatus Bened. 18. composita addidi. 21. biduani: breuiter alludit ad miracutum, quod Bened. lib. IV. cap. 6i narrauit; ceterum cfr. Matth. 11,5; Luc. 7,22. 25. plene J5enecf. ; pene M. 26. objicias M {ut Bened.); sed obeas (i. e. perlustres) scribd. vid.
�