DE PROFECTIONE DANORVM IN HIEROSOLYMAM 465
apostolica directi, hec, que supra diximus, in conuentu omnium referentes. Quod rex audiens et uniuersi considentes in profusionem lachrymarum et suspiria resoluuntur, ut peni- tus omnes obmutescerent, nec ualeret quispiam responsum dåre narrantibus, tristitie magnitudine cunctos absorbente. 5 Tandem in se reuersi, resumpto spiritu, ruperunt silentium ; <juia sic fieri frequenter assolet, audita insolita rerum magna- rum nouitate. Quis autem illorum his tam magnificis tamque tristibus nunciis respondere debuisset, uix inuenfum est, donec se inuicem confortantes animarent. 10
��Caput V.: Quod Esbernus, frater Absolonis archiepiscopi, pro-
bilates et gesta raaiorum commemorando plures ad iter Hieroso-
lymitanum animauerit.
��E,
��d ecce uir, nomine Esbernus, frater Absolonis archi- episcopi, magne prudentie magnarumque opum, habens multam 15 in conspectu regis et principum fandi gratiam, cogitata facul- tate perorandi, quid cunctorum animo affectuosius insedisse potuisset, surrexit; et faciliter nacta ioquendi licentia sic exorsus ait:
»Litteris apostolicis summique pontificis nunciis reuerenter, 20 uti dignum est, inclinamur; sed quia luctuosam continent querimoniam de Jesu Christi contumelia, omnium corda Christum diligentium uertunt in stuporem. Nihilominus tamen, ut decet, paterne sollicitudini grates debitas agit Christianitatis uniuersitas; quia, sicut in capite corporis sedes est rationis et 25 scientie, ita et in capite sancte matris ecclesie, id est Aposto- lico, totam consistere summam consilii non ambigimus. Quic- quid ergo diuina gratia sue dignatur reuelare prudentie, hoc
2. confidentes O, sed corr. M^. 5, tristitie . . absorbente, cfr. Corinth. II, 2,7. 6. resumpto spiritu: ludith 13,30. 8. magnificis certe mirum esi; aptiiis esset magnis. 9. inuentum scripsi; inuentus O, sed sic antea Qui, non Quis, dici debuit. — 11. Absalonis E. probitates = virtutes. 14. Et ecce v. n.: Luc. 23, 50 al. 15. magna- rum (om. que) S. 16. cogitata vix rede håbet; scribd. vid. cogitans. 19. exorsus ait: scilicet totam Esberni orationem auctor noster ipse composiiit; nec ipsum Esbernum talia, qiialiap. 466, 6 — 12 profenintnr, rege præsente dicere potuisse cerium est. 20. literis fere semper O {in archetypo fuit Iris). 21. inclinamus O, correxi. 22. de. con- tumelia scripsi:^ et . . contumeliam O. 28. dignetur S.
Script, hist. Dan. minores. ""
�� �