400 SCRIPTORES HISTORIÆ DANICÆ MINORES
naues tantum aduersarios terrerent, priusquam earum bella-
fol. 28". tores pugnam ullam || capescerent. Nam quis contrariorum
leones auri fulgore terribiles, quis metallinos homines aureo
fronte minaces, quis dracones obrizo ardentes, quis tauros
5 radiantibus auro cornibus necem intenlantes in puppibus
aspiceret et nullo metu regem tantę copię formidaret? Prae-
terea in tanta expeditione nullus inueniebatur seruus, nullus
fol. 29ʳ ex seruo || libertus, nullus ignobilis, nullus ■senili aetate debilis;
omnes enim erant nobiles, omnes plenae ętatis robore ualentes,
10 omnes cuiuis pugnae satis habiles, omnes tantę uelocitatis, ut
despectui eis essent equitantium pernicitates.
5. Talis itaque milicies fastuosis scansis ratibus intrat
pelagus solutis a litore anchoris et funibus, talique uerrit
fol. 29ᵛ. impetu fluctus, ut alatis puppibus hane superuolare || undas
15 putares, uix tanto mari rudentibus. Regalis autem nauis
reliquis erat honor et intentio, quia nulla aliis inerat optio,
nisi tantum ut regis sui fasces ampliarent toto studio. Exspec-
tabili itaque ordine flatu secundo Sanduich, qui est omnium
Anglorum portuum famosissimus, sunt appulsi; eiectisque
20 anchoris batulis exploratores se dedunt littori, et citissime
fol. 30ʳ finiti||ma tellure explorata ad nota recurrunt nauigia regique
edicunt, adesse resistentium parata milia. Patrienses enim,
regi Danisque feruentissime rebellare ardentes, quas sibi ad
luctam sufficere credebant, adunauerant phalanges, conglo-
25 batique et in iinum conspirati aduolitabant, dextris nobilium
morituri.
fol. 30\ 6. Tune Turkil, tempus intuens instare, quo fidejjlitatem
suam domino suo ualebat patefacere: »Ego« inquit »hoc
certamen domino meo accurabo cum meis euincere, nec regem
30 meum, ad bellandum, utpote iuuenem, feruentissimum, huic
misceri patiar pugne. Nam si uictor fuero, regi ipsi trium
5. necem intentantes, cfr. Vergil. Æn. I, 91. 12 — 13. intrat pelagus, cfr.Vergil.Æn.VI, 59. 13—15. uerrit etc, cfr.Vergil.Æn.V, 778; III, 561 al. 14. superuolitare P. 16. honor erat P. 17. fafces corr. ex facces A^. exspectabili, /. e. spectabili, exiraio. 18. Sand- wych in inarg. A^-^; Sandwyth P. 20. batulis (/. e. scaphis, cymbis) AP; baculis(!) D. explorates P; fort. voluit explorates. dederunt P. 25. et om. PD. in unum conspirati, cfr. Sen. epist 8^,10. 25 — 26. nobilium morituri A; nobilituri P. 27. VNC {rubricator T non adpinxit) A.
�� �