Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/74

Haec pagina emendata est
74
HORACE,

Non ( ut magna dolo factum negat esse suo pars,
Quod non ingenuos habeat clarosque parentes )
Sic me defendam. Longe mea discrepat istis
Et vox, et ratio. Nam si natura juberet
A certis annis ævum remeare peractum,
Atque alios legere ad fastum quoscunque parentes
Optaret sibi quisque, meis contentus, honestos
Fascibus et sellis nolim mihi sumere : demens
Judicio vulgi, sanus fortasse tuo, quod
Nollem onus, haud unquam solitus, portare molestum.
Nam mihi continuo major quærenda foret res,
Atque salutandi plures ; ducendus et unus,
Et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
Exirem : plures calones, atque caballi
Pascendi : ducenda petorrita. Hunc mihi curto
Ire licet mulo, Tel, si libet, usque Tarentum,
Mantica cui lumbos onere ulceret, atque eques armos.
Objiciet nemo sordes mihi, quas tibi, Tilli,
Cum Tiburte via Prætorem quinque sequuntur
Te pueri, lasanum portantes, œnophorumque.