Injiciat curam quærendi singula, quali
Sit facie, sura quali, pede, dente, capillo.
Sic qui promittit cives, Urbem sibi curæ,
Imperium fore, et Italiam, et delubra Deorum ;
Quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
Omnes mortales curare et quærere cogit.
Tune Syri, Damæ, aut Dionysi filius, audes
Dejicere e saxo cives, aut tradere Cadmo ?
At Novius collega gradu post me sedet uno :
Namque est ille, pater quod erat meus. Hoc tibi Paulus
Et Messala videris ? At hic, si plaustra ducenta,
Concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
Cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos.
Nunc ad me redeo, libertino patre natum,
Quem rodunt omnes libertino patre natum :
Nunc, quia, Mecœnas, tibi sum convictor ; at olim,
Quod mihi pareret legio romana Tribuno.
Dissimile hoc illi est : quia non, ut forsit honorem
Jure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
Pagina:Satires d'Horace et de Perse.djvu/68
Haec pagina emendata est
68
HORACE,