Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/5

Haec pagina emendata est

DISSERTATIO

DE OMNIBUS GENERATIM

PRIMI ECCLESIAE SAECULI SCRIPTORIBUS.

(D. Le Nourry, Apparatus ad Bibliothecam maximam, Parisiis, 1703, in-folio, p. 1.)


CAPUT PRIMUM.


Quam pauca supersint scriptorum primi Ecclesiae seculi opera; cur Deus plura interire permiserit; et quid in hac dissertatione tractandum sit.

Plurima quidem veterum primi Ecclesiae saeculi Patrum exstant opera, in Bibliotheca nostra Lugdunensi promiscue edita; sed nulla sunt, aut certe paucissima, quae veros genuinosque tantae antiquitatis characteres prae se ferre invictis argumentis demonstrentur. Septem quippe Ignatii, episcopi Antiocheni et martyris, epistolae, ab eo, uti ostendemus, dubio procul sunt profectae; at illae eaedem non ante octavum secundi saeculi annum in lucem prodierunt. Ad primum vero Ecclesiae saeculum pertinere nobis videntur cum Barnabae apostoli Epistola, tum etiam tres Pastoris, seu Hermae libri; veremur tamen ne eae quibus id assequimur, conjecturae, quantumvis firmae sint et solidae, iis non probentur, qui nec praeconceptas opiniones possunt unquam deponere; nec vinci volunt, nisi demonstrationibus invictissimis. Porro autem quamvis omnibus id esset persuasum, duae tantum nunc superessent scriptorum primi hujus saeculi lucubrationes. His autem quod adjungatur, nihil fere aliud restat, nisi prima ac forsan secunda Clementis Romani Epistola, quae cum in Bibliotheca nostra Lugdunensi non sint excusae, nullus de iis erit nobis hoc in opere dicendi locus.

Mirum sane, ac forsitan incredibile nonnullis videbitur, quod tam pauca ad nos pervenerint primae Christianorum aetatis opera. Extra dubium namque est plures hujusce temporis scriptores varia edidisse opuscula, epistolas, tractatus vel alias hujuscemodi lucubrationes. Qua ergo Dei providentia, inquies, fieri potuit, ut tam pretiosa divinorum hominum monumenta, quae primi esse debebant traditionis nostrae canales, penitus interierint? Verum his querimoniis cito modum impones, si aliunde damnum illud, quantumvis lugendum, plene resarcitum intelligas. Etenim omnes novi foederis libri scripti sunt hoc saeculo; atque eo plurimum adulto, et paene labente, Joannes apostolus Evangelium, Apocalypsinque suam publicavit. Quid quod et eadem Dei providentia factum est, ut iis acerbius in nascentem Ecclesiam saevientium persecutionum temporibus, plures cum ex apostolis, tum ex iis, qui cum Christo, carne nostra induto, conversati sunt, longum in tempus vitam produxerint, eosque qui saeculo secundo floruerunt, habuerint discipulos. Hos ergo sacris doctrinae Christianae praeceptis et dogmatibus, quae illi a Christo ipso acceperant, potuerunt imbuere: nec aliis Ecclesia indiguit doctoribus, queis, tanquam canalibus, eadem dogmata voce et ore, sine scripto, de manu, ut aiunt, in manum ad nos transmitterentur. Denique hac tot tantique pretii scriptorum jactura docemur, non aliud divinae Providentiae fuisse consilium, nisi ut ii sanctissimi scriptores, qui omnes plerique sanguinem pro Christiana fide tuenda, et propaganda fuderunt, illam sanguineis effusi cruoris guttis altius, quam charta, calamo et atramento, animis hominum inscriberent, infigerentque.

Cum autem paucissima sint Patrum primi Ecclesiae saeculi opera, illa sane eo pluris aestimanda sunt, quo majorem iidem Patres et merito suo, et sua cum Christo ejusque apostolis consuetudine ac familiaritate sibi conciliaverunt auctoritatem, Quapropter ut germana eorum scripta a spuriis et supposititiis queant facile discerni, singula quaeque ad severiores criterii regulas, studiose diligenterque in sequentibus dissertationibus examinabimus. Sed prius de iis quae ad illos scriptores generatim ac universe pertinent, hac in dissertatione disputandum est. Ostendemus itaque quod eorum ingenium, quae studia, quae occupationes, quae occasiones eis ad scribendum fuerint, quos prostraverint Christiani nominis et doctrinae hostes, ac tandem quae fuerint scholae seu loci publici, in quibus ii Christianam didicerint fidem, vel alios ipsimet eam edocuerint.


CAPUT II.


Quod fuerit scriptorum primi seculi ingenium, quae studia, occupationes et occasiones ad scribendum.

Extra controversiam est illos eo potissimum omnes ingenii sui nervos contendisse, omneque studium et operam consumpsisse, ut Evangelium Christi omnibus annuntiarent; ac demonstrata Christianae religionis veritate, iis persuaderent eam solam, ceteris omnibus repudiatis, esse amplexandam. Hinc Judaeos variis convincebant argumentis nascentem Ecclesiam saevientium persecutionum Christum esse illum tandiu, tantoque ardore ab eis exspectatum, Messiam, verumque Deum, et Patris

Patrol. Gr. 1
1