CAPUT IV.
Qui enim his anhelat sublimibus
excellentibusque sedibus, mundo
moritur seque ab eo segregat, ut,
procul, vitam ducat cælestem ac
divinam, sanctorum angelorum
instar, in conscientia pura sanctaque
et in virtute Spiritus sancti, Deo
omnipotenti, propter regnum
cælorum, serviens per Jesum Christum.
Idcirco concupiscentias carnis a se removet, nec solum his valedicit verbis: Crescite et multiplicamini, sed suspirat in spem vitæ æternæ, paratam et conservatam in cœlis[1], quam promisit qui non mentitur Deus[2].
Hinc cujuscunque sexus virginibus asseritur nomen multo clarius quam honor ex filiis et filiabus procedens, eisque promittitur sublimior habitationis locus; nec ipsis comparandi sunt conjuges licet sanctitate eximii, et quorum torus fuit immaculatus. Locus enim in quo habitabunt, non tantum electis omnibus commune regnum cœlorum est, sed pars ipsorum cum sanctis angelis est, ut nobilius et excellentius quod elegerunt vite genus remuneretur[3].
CAPUT V.
Virginitatem amplecti meditaris,
frater! Num vero satis expendisli
quantum laboris ac molestiæ secum
inducat virginitas? Jugiter coram
Deo ambulare debet, nec unquam
ab ejus removenda est præsentia.