sua voluntate definivit: ut pure. et. «arcte omnia facta in beneplacito, accepta essent voluntati ejus. Qui ergo assignatis temporibus oblationes suas faciunt, accepti et beati sunt: nam qui sequuntur leges Domini, non aberrant. Summo quippe sacerdoti sua munia tributa sunt; et sacerdotibus locus proprius assignatus cst; et levitis sua ministeria incumbunt: homo laicus praceptis laicis constringitur.
CAPUT XLI.
Unusquisque vestrum, fratres, in suo statu
gratias Deo babeat, in bona conscientia degens, non
trausgrediens prescripiam muneris sui regulam,
in honestate, Non ubique, fratres, offeruntur
sacrilicia jugia[v 1],
vel votiva, vel pro peccato et
delicto, sed Hierosolymis tantam; neque illic in
quovis loco fit oblatio, sed ante templum ad altare;
prius facta a summo sacerdote et pradictis
ministris oblati inspectione ac probatione. Qui ergo
VARIORUM NOTÆ
- ↑ (77) Supple secundum veterem legem. Quam immerito autem epistolam istam ante templi Jerosolymitani excidium scriptam esse hinc nonnulli colligant, in prævio monito patefeci. Gall.