Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/128

Haec pagina nondum emendata est
254
255
S. CLEMENTIS I ROM. PONT. OPERA GENUINA.

CAPUT XXI.


Videte, dilecti, ne beneficia ejus qux multa sunt, omnibus nobis in condemnationem cedant, nisi digne illo viventes, bona et accepta in conspectu ejucum concordia fecerimus. Dicit enim alicubi: Spiritus Domini, lucerna scrutans secreta ventris[1]. Consideremus quam prope sit, et quod nihil latet ipsum, tum cogitationum nostrarum, tum ratiocinationuquas facimus. Æquum igitur est, ut ab ejus voluntate non. simus. transfuge. Homines stultos, insipientes, elatos et gloriautes in sermonis sui jactanlia offendamus potius, quam Deum. Dominum Jesum Christum, eujus sanguis pro nobis datus est, veneremur. Præpositos nostros revereamur, seniores nostros honoremus, juvenes doceamus disciplinam timeris Dei. Üxores nostras ad id quod bonuest corrigamus: amabiles castilatis mores ostendant; simplicem ac sinceram mansuetudinis suvoluntatem demonstrent; linguæ suæ: moderationesilentio manifestam faciant; charitatem suam nosecundum animi propensiones, sed omnibus

Deusancte timentibus æqualem exhibeant. Filii vestri

  1. Prov. xx, 27.