CAPUT XIII.
Humiles itaque simus, fratres, deponentes omnem
arrogantiam, et fastum, et amentiam, el iras;
atque faciamus quod scriptum est: dicit enim
Spiritus sanctus: Non glorietur sapiens in sapientia sua,
neque fogtis in fortitudine sua, neque dives in divitiis
suis; sed qui gloriatur, in Domino glorietur,
querendo illum, et faciendo judicium ac justitiam[1]:
precipue memores sermonum Domini Jesu, quos
locutus est docens mansuetudinem et
æquanimitatem. Sic enim dixit: Estote misericordes, ut
misericordiam consequamini; dimittite, w& dimittatur
vobis; sicut facitis, ita. vobis fiet; sicut datis, ita
dabitur vobis; sicut judicatis, ita judicabimini; sicut
indulgetis, ita vobis indulgebitur; qua mensura
metimini, in ea mensurabitur vobis[2]. Hoc precepto
et his mandatis stabiliamus ud ipsos, ut in
obedientia sanctorum eloquiorum ejus ambulemus,
Llumiliter de nobis sentientes. Ait enim sanctus
sermo: Super quem respiciam, nisi super
mansuetum el quietum, et. trementem. sermones meos[3]?
CAPUT XIV.
Justum ergo ac pium est, viri fratres, Beo potius
obedientes nos esse, quam sequi eos qui in
superbia et sedisione duces fuerunt abominandee
æmulationis, Detrimentum enim non leve, imo vere
grande periculum sustinebimus, si precipitanter