Pagina:Patrologia Graeca 001.djvu/116

Haec pagina nondum emendata est

igne et sulphure damnata esset: palam faciente Domino, quod sperantes in illum non derelinquit; eos vero qui in contraria declinant, punitione ac supplicio afficit. Quæ: enim una cum eo egressa fuerat uxor illius, cum diversa sentiret nec concors esset, in ejusmodi signum posita est, ut salis statua in hodiernum usque diem sit facta: quo cunctis notum esset, quod animo incerti et de potentia Dei dubitantes, in judicium et in significationem universis generationibus fiunt.


CAPUT XII.


Ob fidem et hospitalitatem servata est Rahab mereirix[1]. Missis enim a Jesu filio Nave ad Jerichuntem exploratoribus, intellexit terræ rex, quod regionem eorum exploratum venerant; el emisit viros qui eos comprehenderent, ut comprehensi necarentur. Eos igitur hospitalis Rahab suscipiens, in solario sub lini stipula occultavit. Supervenientibus autem hominibus a rege missis, ac dicentibus: Viri ad te venerunt terre nostre exploratores; educ eos, rex enim ita imperat; illa

respondit: Duo viri quos quaritis, ingressi sunt apud me,

  1. Jos. ii; Heb. xi, 31.