0207Amarunt, ut venerabile ac illustre, dignumque quod, ab omnibus ametur nomen vestrum, magnopere blasphemetur[1]. Quis enim apud vos diversatus, omni virtute plenam firmamque fidem vestram non probavit? sobriam et mitem in Christo pietatem non est admiratus? magnificentiam qua hospites excipere soletis, non celebravit? perfectam denique certamque cognitionem vestram, non beatam praedicavit? Omnia enim sine personarum acceptione a vobis fiebant, et in Dei legibus ambulabatis, praepositis vestris subditi, et senioribus qui sunt inter vos debitum honorem tribuentes. Juvenibus, ut moderata et honesta sectarentur, mandabatis; mulieribus, ut in inculpabili, gravi et casta conscientia omnia peragerent, diligendo viros suos, prout officium postulat, denuntiabatis; utque in 0207Bobedientiae canone constitutae, res domesticas honeste administrarent modestissimeque se gererent, docebatis.
- ↑ Clem. Alex., lib. iv Strom., p. 516, haec citat.