Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/99

Haec pagina emendata est

bito, sceptra illi deferenda, cuius virtutes maxime enitebant, et quem huic oneri maxime parem subditi iudicarent. Idem, postquam legem hanc proposuerat, tentamini se more patrio subiecit, collo, dum de utilitate consilii suffragia ferrentur, in laqueum inserto. Habito vero senatu, ac numeratis suffragiis, legis istius rogatio tanquam temeraria ac reipublicae exitialis damnata fuit. Credebant scilicet, multarum turbarum hoc fomitem fore, ac seminibus discordiarum inter liberos regios ansam daturum, satius proinde fore antiquum obtinere, ac tutius esse, ut ad Principem primogenitum ius principatus devolveretur, quamvis natu minores animi dotibus essent praestantiores. Antiquata igitur lege, novatoris gula laqueo frangitur. Nam soli, qui in hoc Principatu capite puniuntur, sunt novatores: credunt quippe Potuani, quamvis mutationem ac reformationem, licet bene digestam, motibus ac procellis causam dare totamque rempublicam fluctuantem reddere; si vero male digesta ac praecox sit, praecipitium ac ruinam afferre.