Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/98

Haec pagina emendata est

et popularitate ad severitatem delabitur. Sed altero hoc extremo scintillae, quae sub cinere latuere, in apertum incendium eruperunt, inque Principem palam insurgere coeperunt subditi, unaque male sopita rebellio initium erat sequentis. Tandem, cum animadverteret, rempublicam stare nequire, nisi sub moderatore, illustri prosapia orto, et cuius natales populo venerationem imprimere solent, se ipsum sponte abdicans, insignia Principatus transtulit in Principem, cui iure nativitatis debebantur. Ita cum antiqua domo regnatrice pax rediit, et procellae istae quibus diu vexata fuerat respublica, detumuerunt. Cautum ex eo tempore est capitali supplicio, ne quid in ordine successionis in posterum innovaretur.

Est igitur hic Principatus haereditarius, et verisimile est, veterem successionis ordinem inconcussum semper mansurum, adeo, ut non nisi urgente extrema necessitate a primogenito discedatur. Mentio quidem in annalibus Potuanis fit philosophi, qui regiam hanc legem infracturus temperamentum aliquod commentus est. Suasit ille, a regia quidem prosapia non esse discedendum, sed, delectu filiorum defuncti Principis ha-