Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/97

Haec pagina emendata est

fuit Philosopho cuidam, nomine Rabaku. Idem prudenter initio ac placide adeo rempublicam moderabatur, ut regimen illius visum sit exemplar, ad quod alia exprimerentur. Attamen exiguae durationis fuit, adeo, ut sero tandem animadverterint Potuani; falsum esse, quod vulgo dici solet: nempe beatum esse regnum, ubi Philosophi ad clavum sedent. Nam cum novus Princeps e sordidis initiis ad summa creverat, solae eiusdem virtutes et regnandi artes venerationem illam ac maiestatem, quae reipublicae robur ac caementum est, parere ac tueri nequibant. Qui nuper illius aut aequales, aut superiores fuerant, vix adduci poterant, ut pari aut inferiori morem gererent, et ut eam novo Principi praestarent obedientiam, quam subditi imperantibus debent, ideoque, quoties, molestum quid et arduum illis imperatum fuit, murmura passim edebant, haud attendentes, qualis tunc esset Princeps, sed qualis ante promotionem fuisset.

[§ 3] Hinc more supplicantis cuncta eblandiri coactus fuit. Sed blanditiis parum profecit; nam imperata ac leges illius insuper habentes, ad quodvis edictum frontem contrahebant. Videns tunc Rabaku, aliis opus esse mediis ad subditos in officio tenendos, a clementia