Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/95

Haec pagina emendata est

disumque illis pollicentur, qui mortuorum reliquias venerantur, aut qui solis agrorum, hortorum, vinearum, fluminum ac Oceani deliciis tempore quadragesimali saginantur.

Haec sunt praecipua capita Theologiae Potuanae, quae nil nisi mera religio naturalis nonnullis videbitur, et talis mihi initio apparuit. At contendunt Potuani, omnia sibi divinitus esse revelata, datumque ante aliquot saecula codicem, qui credenda et facienda complectitur. Olim aiunt, sola religione naturali contentos vixisse maiores, docuisse vero experientiam, solum naturae lumen non sufficere, cum ob nonnullorum desidiam et incuriam praecepta ista naturalia penitus obliterarentur, et ob aliorum nimis subtilem philosophiam, cum nihil esset, quod libertatem cogitandi sisteret, ac intra limites contineret, omnia depravarentur: hinc scriptam sibi legem a Deo fuisse datam.

Et patuit inde, quantum errent ii, qui necessitatem revelationis praefracte negant. Fateor equidem lubens, diversa Theologiae Potuanae dogmata, si non laudanda, attamen non plane contemnenda mihi videri, nonnullis vero adstipulari nequeo. Istud vero non solum laude, sed et admiratione dignum mi-