Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/94

Haec pagina emendata est

lia, quae a Potuanis memoriter tenentur. Cur Sacrificia et id genus alios ritus abolendos iudicaverit Doctor subterraneus, has affert rationes, Verae, ait, virtutes sunt, quarum exercitium corruptis cordibus grave, arduum et ingratum est. At sacrificare, hymnos fundere, otiari, mortuorum cineres venerari, sanctorum imaginibus ornatos incedere, otia sacra potius sunt quam actiones; ac, si actiones dici merentur, eae sunt, quas impii quoque, cum molestae ac arduae non sint, sponte exercent. Verum facultatibus suis pauperes sublevare, odium ac vindictae cupidinem cohibere, voluptatibus mascule obniti et id genus alia cum pravis affectibus certamina, quoniam sumptus ac labores exposcunt, verae pietatis notae sunt ac obedientiae argumenta. A pagano dignoscitur miles vestitu castrensi, sago, chlamyde ac armorum nitore; strenuus vero miles fortitudine, patientia, improbis laboribus, vitae ac membrorum pro salute patriae oblatione. His et aliis argumentis thesin suam corroborat Limali. Et cum Praeceptorum eius observantissimi sint Potuani, oleum et operam in hac regione perderent conversores (Missionarii) Romani, qui ceremoniarum observantiam tantopere commendant, Para-