Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/92

Haec pagina emendata est

Credunt Potuani unum Deum, omnipotentem, omnium creatorem et conservatorem, monstrantque eiusdem omnipotentiam et unitatem e rerum creatarum magnitudine et harmonia. Cumque sint Astronomiae ac Physices apprime gnari, de essentia et attributis Dei magnifice adeo sentiunt, ut stolidum existiment, definire velle ea, quae captum nostrum transcendunt. Annus quinque festis diebus distinguitur: quorum primus summa cum religione celebratur locis obscuris, quo radii lucis penetrare nequeunt, ut monstrent numen, quod adorant, incomprehensibile esse. Iisdem in locis adorantes, tanquam extra se rapti, immobiles manent ab ortu solis usque ad eiusdem occasum. Festum hoc dicitur dies incomprehensibilis Dei, et incidit in primum diem mensis Quercus. Reliqua quatuor anni tempestatibus habentur, et instituta sunt eum in finem, ut grates agantur Deo ob praestita beneficia. Pauci sunt in toto principatu, qui his sacris solennibus non intersunt. Qui absunt, ni sonticas absentiae causas dent, mali subditi existimantur ac in perpetuo contemptu vivunt. Publicae precationum formulae ita conceptae sunt, ut non ipsos precantes, sed solum Principem ac reipublicae salutem