Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/90

Haec pagina emendata est

quos tuebantur huius principatus incolae, erant sequentes. Non quidem negabant, bona opera remunerari, ac mala e Deo puniri; sed non nisi in altera vita iustitiam istam in praemiorum ac poenarum distributione exercendam iudicabant. Afferebam ego varia eorum exempla, qui ob scelera et iniquitatem in hac vita poenas subierunt; at illi totidem allegabant opposita scelestissimarum scilicet arborum, quae impiae simul ac summe felices usque ad obitum fuerunt; quoties, aiebant, cum adversariis congredimur, e vitae communis pharetra sola ea tela desumimus, ac ad ea sola exempla attendimus, quae in usum nostrum sunt, ac quae theses nostras corroborant, neglectis ac praetermissis iis, quae iisdem adversantur. Adduxi ego proprium exemplum, monstrando non paucos, qui vim ac iniuriam mihi attulerunt, exitum funestum habuisse, regerebant ii, e philautia haec omnia proficisci, dum crederem, me in oculis Dei maiorem ac praestantiorem esse aliis, qui, licet gravissimas immerito iniurias passi sint, persecutores tamen suos in perpetua felicitate usque ad obitum consenescentes viderunt. Porro, cum semel commendarem preces Deo quotidie faciendas, respondebant, nec se