Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/89

Haec pagina emendata est

subterranei nostri tanto acumine opiniones tuentur, et adeo speciose omnia exponunt, ut errores eorum vel maxime evidentes refellere in proclivi non sit. Sunt et aliae circa sacra opiniones, quas eadem arte et sub eadem veritatis specie propugnant. Ita cum nonnullis eorum, quibuscum familiariter vivebam, saepe indicassem, nullam illis, quippe in tenebris versantibus, esse post mortem speran dam salutem, respondebant, severe damnantem alios maximum damnationis periculum incurrere. Nam dam natio aliorum ex arrogantia plerumque nascitur, quam odit et in creaturis improbat Deus, humilitatis maximus commendator; aliorum iudicia damnare et dissentientes ad suas opiniones vi adigere, idem esse, ac sibi solis omne rationis lumen arrogare; id quod stultorum est, cum solos hi se sapere credant. Porro cum semel opinionem quandam probaturus conscientiae meae fidem disputanti opponerem, laudat argumentum adversarius iubetque, pergerem conscientiae meae testimonium sequi; id quod se ipsum quoque semper facturum pollicetur; ita enim unoquoque in controversiis conscientiae dictamen sequente, cessaturas omnes lites, et omnem disputandi materiam praecidendam. Inter alios errores,