Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/86

Haec pagina emendata est

modulum virium noscerent, oblatos ultro fasces remitterent ac ad solum nomen tremerent. Nemo igitur hic invita Minerva aliquid suscipit. Memini de hoc praecepto dissertantem me audire illustrem philosophum Rakbasi, et quidem hunc in modum: “Suum quisque noscat ingenium, acremque se et vitiorum et bonorum suorum iudicem praebeat, ne scenici plus, quam nos, videantur habere prudentiae; illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt. An histrio hoc videbit in scena, quod sapiens non videbit in vita?”

Incolae huius principatus in nobiles et plebeios non sunt divisi. Obtinuit quidem olim haec ordinum distinctio. At cum observaverint Principes, exinde semina discordiarum spargi, omnem, quae nativitatem sequitur, praerogativam prudenter sustulerunt, adeo, ut e sola virtute, muneribus et occupationibus aestimentur arbores; id quod alibi explicatius reddam. Sola, quae nativitatem comitatur, praeeminentia consistit in ramorum multitudine; nam pro eorundem copia aut defectu nobilior aut ignobilior censetur foetus, quoniam copia ramorum arboribus habilitatem ad opera manua-