Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/85

Haec pagina emendata est

minus salubris censetur, quam in nostro orbe, ubi capitibus liberorum imponi solet tributum, incommoda sit ac damnosa. Nemo in hoc orbe duo simul munera exercet, credunt nempe, minimam occupationem totum poscere virum. Hanc ob causam, pace dicam incolarum nostri orbis, munera rectius et melius administrantur, quam apud nos. Sancta adeo est huius legis observantia, ut Medicus non in rotam medicinam se diffundat, sed unius tantum morbi naturam solicite scrutetur; Musicus uni soli instrumento operam det: aliter ac in orbe nostro, ubi varietate officiorum humanitas infringitur, morositas augetur, munera negliguntur, et nusquam solemus esse, quia ubique. Ita Medicus, dum morbis corporis humani ac vitiis reipublicae simul medeatur, labitur in utroque. Ita a musico, si citharoedum ac senatorem simul agit, non nisi dissonantia sunt exspectanda. Admiratione nos illos prosequimur, qui varia simul officia obire non verentur, qui maximi momenti rebus ultro se ingerunt ac nulli officio se impares existimant. At sola est audacia, ac virium propriarum ignorantia, quam stulte admiramur; quippe, si negotiorum pondera ipsis essent perspecta sique