Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/84

Haec pagina emendata est

que ornant varietate gratissima nunc continua nunc intermissa villarum tecta. Succus, quem bibunt, e certis elicitur herbis, quae cunctis anni tempestatibus virent. Succi huius venditores vulgo dicuntur Minhalpi, id est, herbicoctores, qui in quavis civitate ad certum numerum restringuntur, quique soli gaudent privilegio herbas coquendi. Qui hoc privilegio donati sunt, ab omni alio ministerio, quaestu ac opere manuario abstinere iubentur. In primis cautum est, ne ii, qui in officiis sunt, et publicis stipendiis fruuntur, hos quaestus exerceant; quoniam hi ob auctoritatem, qua in civitate pollent, omnes attrahant emptores, ac ob alia, quibus fruuntur, emolumenta res viliori pretio vendere queant, uti saepe fieri cernimus in orbe nostro ubi officiales ac stipendiarii his mediis, aliorum opificum ac mercatorum coriis brevi ditescunt.

Incolarum multitudinem mire promovet lex salutaris de procreanda sobole. Nam, pro numero liberorum augentur aut minuuntur beneficia aut immunitates. Et qui sex liberorum pater est, tributis tam ordinariis quam extraordinariis eximitur. Hinc procreatio sobolis et copia liberorum hic non