Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/83

Haec pagina emendata est

flectit ac reverberat hemisphaerium sive compactum firmamentum, speciem contiguae et immensae lunae longe lareque contexens. Incolae constant e diversi generis arboribus, velut quercubus, tiliis, populis, palmis, vepribus etc., unde nomina sortiuntur sedecim menses, in quos annus subterraneus describitur. Nam quovis decimo sexto mense ad sedis suae principia regreditur Nazar, non tamen stato die, idque ob motum inaequalem; quippe non secus ac luna nostra multiformi ambage ingenia torquet eorum, qui firmamentum inhabitant. Annorum epochae sunt variae et figuntur a rebus maxime memorabilibus, in primis ab ingenti cometa, qui ter mille abhinc annis diluvium universale creditur excitasse, quo submersum fuit totum arboreum genus cum caereris animantibus, exceptis tantum paucis, qui in collibus ac montium cacuminibus commune naufragium effugerunt, et ex quibus praesentes incolae descendunt. Terra frugum, herbarum ac leguminum feracissima, eosdem fere omnes producit fructus, quos gignit Europa nostra: avenam tamen non patitur, nec opus ea est, cum equos hic globus non ferat. Maria ac lacus pretiosos pisces suggerunt, ac litora ripas-