Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/82

Haec pagina emendata est

vis singulae gentes sorte, moribus, scitis ac ingenii dotibus ita discrepent, ut orbis hic maxime perspicuam exhibeat imaginem varietatum, quibus laetatur natura, eoque intuitu viatores non tam afficit, quam percellit ac in ecstasin paene coniicit.

Dirimuntur terrae aquis tam maioribus quam minoribus, quas secant naves, remis, virtute quasi magica, impulsae; nam non lacertis, uti nostrae, sed machinis, automatorum instar, aguntur. Machinarum harum indolem et artificium definire nequeo, cum in mathesi parum versatus sim; huc adde, quod arbores hae tanta subtilitate omnia comminiscantur, ut nemo, nisi Argo sit oculatior et divino paene acumine praeditus, artificium detegere queat. Globus, instar terrae nostrae, triplici gaudet motu, adeo ut tempora hic, non secus ac apud nos, nocte, die, aestate, autumno, hieme ac vere distinguantur, locique sub polorum cardinibus siti caeteris sint frigidiores. At quod ad lumen attinet, parum est discriminis inter noctes diesque, ob causas, quas nuper exposui. Et dici potest nox quodammodo gratior die; nam nihil fingi potest splendidius lumine isto, quod a sole receptum in planetam hunc re-