Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/81

Haec pagina emendata est
Characteres typographici
Characteres typographici
CAPUT V:
Natura Terrae Potuanae et Gentis Indoles

Principatus Potuanus terminis admodum exiguis clauditur ac modicam tantum partem huius globi perreptat. Totus globus Nazar dictus in circuitu vix ducenta milliaria Germanica complectitur. Potest commode circumiri a quovis viatore absque itineris duce; nam una est ubique eademque lingua, licet a reliquis rebuspublicis ac principatibus, scitis ac moribus valde differant Potuani. Et velut in orbe nostro Europaei inter alias gentes eminent, ita hi, scilicet Potuani, inter reliquos huius globi incolas virtute ac prudentia maxime sunt conspicui. Itinera passim lapidibus distinguuntur, qui milliaria notant et aut manus habent porrectas aut alia signa, quae ad quamvis urbem ac vicum semitas monstrant. Totus principatus vicis ac splendidis urbibus frequens est. Illud sane memorabile et admiratione dignum est, quod cuncti huius globi incolae eadem lingua loquantur, quam-