Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/78

Haec pagina emendata est

agricolis, qui omnes indigenae sunt: Nam in magnis civitatibus, praesertim in urbe regia, colluvies erat omnium arborum. Crevit ista, quam de prudentia incolarum huius principatus conceperam, opinio, prout virtutes eorum penitius inspiciendi data est copia. Leges et consuetudines, quas maxime improbaveram, maxime mox ob aequitatem ac iustitiam laudabam, verso in admirationem contemptu. Haud difficile mihi foret integrum exhibere indicem rerum ac consuetudinum, quae leviter intuenti stultae, curiosius vero rimanti solidae ac prudentes visae sunt. E sexcentis unum tantum afferam exemplum, quod characterem huius gentis graphice exprimit. Rectoratum scholae cuiusdam cum ambiret Philologiae studiosus, petitio eiusdem tali munita erat commendatione: testabantur nempe cives urbis Nahami, candidatum in coniugio cum lasciva ac infida uxore integros quatuor annos placide vixisse ac cornua sua parienter gessisse. Testimonium his fere verbis conceptum erat:

“Cum testimonium vitae et morum a tribulibus petierit doctus ac venerandus vir Iocthan Hu, testamur nos cives habitantes in vico sive regione urbis Posko, integrum