Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/77

Haec pagina emendata est

sum saepius reciderem, iussit illico me more subterraneo vestiri ramisque exornari. Vestes vero Europaeae, quas adhuc portaveram, mihi ademptae, ob insolentiam suspensae fuere in cimelio Principis cum hoc epigrammate: cultus creaturae superterraneae. Hinc ego mecum: “Quid si sartori Bergensi Iano Andreae vestium harum formatori innotesceret, opificia sua inter cimelii subterranei rariora asservari? fastu sine dubio intumesceret, vixque posthac ipsis consulibus aut urbis centurionibus cederet.”

Post hunc casum reliquum noctis insomme egi usque ad solis ortum. Tunc surgenti affertur diploma, quo cursoris ministerium mihi iniunctum fuerat. Innumera mox dabantur negotia peragenda, perpetuumque eram mobile, ad urbes minores ac maiores edicta ac literas publicas perferens. In hisce expeditionibus meis indolem huius gentis curiosius scrutatus, miram in plerisque detegebam urbanitatem ac raram sapientiam. Soli incolae civitatis Maholki, qui omnes vepres sunt, parum culti ac morati mihi videbantur. Quaevis enim provincia suis peculiaribus gaudet arboribus sive incolis; id quod maxime patet e gente rustica sive