Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/75

Haec pagina emendata est

ret, sed in eodem officio, quod triginta fere annos exercuerat, consenescere cogeretur. Is vir erat, quocum postea coniunctissimus vivebam, quemque maxime colere debebam, cum copias edictorum aut epistolas scriberet, quas cursor ego per provincias disseminarem. Obstupui saepe, cum viderem, qua dexteritate spartam impleret, cum haud raro undecim exemplaria eodem tempore scriberet, iisdemque simul totidem sigilla imprimeret. Igitur inter res maxime prosperas in familiis numerantur partus multorum ramorum. Hinc mulieres puerperae, postquam foetus feliciter sunt enixae, vicinis notum facere solent, quot ramis in lucem prodierint infantes. Fama hic erat, patrem secretarii nostri duodecim ramos habuisse, totumque eius genus pluralitate ramorum prae aliis celebre. Accepto meo diplomate, cum inter cursores Principis ordinarios receptus fuissem, cubitum ivi; sed licet valde fessa essent membra, maximam tamen noctis partem pervigil oculos frustra in somnum orabam. Nam animo continue oberravit ignobile, ad quod damnatus eram, ministerium, et indecorum ac turpe videbatur Ministerii Candidato ac Baccalaureo magni orbis, vilem agere cursorem subterra