Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/71

Haec pagina emendata est

Potuanos nominis erat. Per integros viginti annos nullam in senatu sententiam tulerat, cui caeteri non suffragati erant, nihil in rebus publicis statuerat, quod non inconcussum steterat, dictaque eius totidem erant axiomata. At perceptionis adeo tardae simul erat, ut ad minimum edictum concipiendum quatuordecim dierum spatium stipulari soleret. Hinc si in nosrrum orbem delatus foret, ubi cunctatio omnis desidiae ac ignaviae nomen accipere solet, parum idoneus rebus alicuius ponderis esset iudicandus. At cum, quicquid perciperet, penitus perspiceret nihilque nisi praevio ac gravi examine adhibito statueret, dici poterat plura fecisse, quam decem ex iis, qui prompte et celeriter negotia obeunt, ac vulgo magna ingenia dicuntur, quorum acta reformari, mutari ac limam saepius subire solent, adeo ut, tempore ministerii exacto, nihil non tentatum, sed nihil simul peractum cernere liceat. Inter apophthegmata igitur aulae huius insigne est istud, nempe eos, qui prompte nimis munera obeunt comparari posse cum otiosis ambulatoribus, qui progrediendo, retroëundo eandem semitam terunt, movendoque nihil promovent.