Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/70

Haec pagina emendata est

re poterit Deo, modestiae ac humilitatis commendatori. Nemini, ait, qui bona fide in theoreticis a recepta opinione aberrat, circulos iudicii turbamus, modo in practicis, quae cultum Numinis spectant, consentiat, ac in eo vestigia premimus decessorum nostrorum, qui inhumanum existimarunt, iudiciis creaturarum compedes iniicere ac in conscientias dominari. Huius quoque regulae observantiam in rebus politicis solicite commendamus, ita, si subditorum variae sint opiniones de corporis nostri forma, de vitae genere, de oeconomia et id genus aliis, iidem vero agnoscant me legitimum Principem, cui obsequium debetur, cunctos existimo bonos esse cives.” Respondebam ad haec: Serenissime Princeps! istud apud nos dicitur Syncretismus, maximeque a literatis nostris improbatur. Non dedit mihi spatium plura loquendi; nam subiratus mox abiit, iubens ut manerem, donec prandium finitum esset.

Ad mensam sedebant ipse Princeps cum serenissima eiusdem coniuge, item filius Principis cum magno Cancellario sive Kadoki. Idem Kadoki ob morum urbanita tem ac prudentiam circumspectam maximi inter