Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/69

Haec pagina emendata est

nulla, quae maximam admirationem mea opinione ciere debuissent, oscitavit. Tunc ego mecum: Hei! quam varii sunt mortalium gustus! Quae nos maxime afficiunt, hisce nauseam movent. Maxime vero aures Principis offendere videbam id, quod de modo procedendi in iure, de advocatorum nostrorum eloquentia et de iudicum in sententia dicenda celeritate exposui. Conabar hoc paulo explicatius reddere, sed loquentem interpellans ad alia digressus est, tandemque de cultu ac religione nostra sciscitari coepit. Explicui tunc breviter omnes fidei articulos, ad quorum recitationem nonnihil ex rugis remisit, testans, unicuique se haud invitum subscribere posse, tantum miratur, gentis iudicii expertae sana adeo de Deo eiusdemque cultu esse principia. At cum mox audiret, Christianos in sectas innumeras esse divisos ac ob istam in fide discrepantiam in propria viscera armari: “Apud nos, ait, etiam variae de rebus ad cultum divinum pertinentibus sunt dissentientes sententiae: at alter alterum proinde non persequitur. Nam omnis persecutio ob res theoreticas aut errores, e sola perceptionis varietate orientes, non nisi a fastu oritur, cum alter altero perspicaciorem se stolide autumat: qui fastus vix place-