Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/66

Haec pagina emendata est

tibiarum sonitu ac tympanorum strepitu omnia personabant. Excitati ad hunc strepitum, et foras egressi, conspicamur arborem quandam, magnifico comitatu incedentem, coronaque e floribus contexta redimitam, moxque patuit, eundem esse civem, quem collo in laqueum inserto stantem nuper in foro videramus. Causa triumphi erat approbatio legis, quam capitis periculo suaserat. At quibus argumentis veterem ille legem impugnaverit, non mihi innotuit, nec ullo modo ad notitiam meam pervenire potuit ob taciturnitatem incolarum, qua fit, ut minima res, quae ad statum publicum pertinet, aut in senatu peragitur, plebem lateat; aliter ac fieri solet apud nos, ubi Senatusconsulta et consiliorum conclusa in cauponis ac triviis postridie narrantur, discutiuntur, notantur. Post unius horae intercapedinem revertitur Karatti nosque omnes sequi se iubet. Dicto nos audientes ducem sequimur. In itinere nostro passim occurrebant arbusculae, quae venales offerebant impressos de rebus curiosis ac memorabilibus libellos. In ista libellorum farragine conspicabar forte opusculum, cui titulus erat: De novo et insolito Phaenomeno, sive Dracone volante, qui anno superiore apparuit.