Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/386

Haec pagina nondum emendata est

de novo orbe. Suadeo igitur, ac moneo, ut aeternum sepulta haec sint, et ut quiete aliquamdiu apud me maneas.”

Vestes mox subterraneas me abiicere iubet, cum novis commutandas: porro omnes, qui studio videndi sutoris Hierosolymitani accurrebant, ab introitu domus solicite arcebat, indicans, sutorem istum subito disparuisse. Attamen rumor iste per totam regionem brevi percrebuit, et omnes templorum suggestus, et pulpita praedictionibus, vaticiniis et imminentibus malis, hanc apparitionem secuturis, personabant. Nam dicebatur in Sandvicum venisse sutor Hierosolymitanus, irae coelestis praeco, populum ad poenitentiam hortaturus. Et cum eundo crescere soleat fama, variis additionibus interpolatur fabula. Ita nonnulli narrabant, mundi interitum praedixisse sutorem, terminumque S. Iohannis posuisse, intra quem omnia, nisi resipiscerent mortales, conflagrarent, et id genus alia. Tantos haec vaticinia motus in certa quadam parochia ciebant, ut rustici agros incultos relinquerent, cum ob mundi interitum nullam exspectarent messem. Hinc parochiae eius-