Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/385

Haec pagina nondum emendata est

fluere non posse: dictata enim divina verius quam humana videbantur; quocirca, ne, quae audiverat, animo exciderent, in literas omnia, me dictante, misit.

Postquam penitus iam convictum senseram, de me ipso solicitus, quid porro in isto rerum statu faciendum, aut quamnam in patria sortem, post tot in orbe subterraneo res gestas, mihi ominaretur, quarebam. Tunc ille: “Suadeo, ut nemini mortalium hos casus aperias,

“Queis placeas pueris et declamatio fias.

“Nostine zelum sacerdotum nostrorum: hi quoniam proscribere solent eos, qui motum terrae ac quietem solis statuunt, te de sole ac planetis subterraneis dissertantem, impium, ac Christiana civitate indignum, pronuntiabunt. Quot non lapides movebit, quot non fulmina in te vibrabit solus Magister Rupertus? ille, qui anno superiori, civem ad publicam damnabat poenitentiam, ob id solum, quod Antipodes statuerat: ignis supplicio expiandam iudicabit doctrinam istam