Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/384

Haec pagina nondum emendata est

patriam rediissem, animi pendere coepit, nec, quid regeret, in promptu habuit. Attonitum iam, ac pedem retrahentem acriter urgeo, monstrando, longe absurdius itinere hoc esse hypothesin illius, de monstris ac lemuribus, antra montium inhabitantibus: nam mera haec esse somnia, ad aniles fabulas releganda, diversos vero magni nominis philosophos, concavam esse terram, et alium orbem minorem nostro contineri statuisse: veritatem huius sententiae experientia me edoctum, sensibus propriis obniti nequire.

His tandem argumentis victus: “Tua”, inquit, “constantia in affirmandis his, quorum fictio nullum tibi emolumentum aut, commodum afferat, indocilem meum animum iam plane expugnavit.”

Ita de veritate persuasus, narrationem hanc fusius integrare iussit. Mire illi placuit, quod de planeta Nazar narrabam, in primis de Principatu Potuano, cuius leges ac instituta normas aiebat, ad quas omnes Respublicae effingi deberent. Animadverterat, descriptionem optime concinnati Principatus, e turbidi hominis cerebro