Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/383

Haec pagina nondum emendata est

cte testor, nihil a me fictum aut additum, sed cuncta, prout mihi evenerunt, simpliciter ac ingenue exposuisse.” Ille vero in incredulitate sua perseverans petiit, ut aliquot dies quieti darem, cum speraret, interea temporis exsaevituras has in cerebro motas procellas.

Postquam integrum octiduum in domo illius delitueram sat mihi quietis concessum iudicans hospes, ad lustrandam capitis insaniam, ad historiam itineris subterranei, cuius perpetuum interea temporis indictum fuerat silentium, relabitur. Sperabat tunc, in fumum abiisse quintam Monarchiam, cum subiectis viginti regnis ac principatibus, penitusque adeo evanuisse, ut ne minimi quidem oppidi aut vici imago remaneret. At, cum eadem qua singula, qua universa, et eodem ordine, me repetere audiret, cumque narrationis epilogo pertinacem hanc illi exprobrarem incredulitatem, ac insuper facta quaedam opponerem, quae ipse mihi concedere cogeretur, nempe, quod duodecim abhinc annis in cavernam praeceps ivissem, et quod ignoto ac peregrino cultu tandem in